5
iunctione*). Sed tantum abest, ut propterea cum Mehlissio consentiamus, ad claram vere absoluti Dei notionem non pervenisse Platonem**), ut sublimem illam et puram Dei cognitionem comprobemus, quam Plato in libris suis aperuit, quamque nullus philosophorum Graecorum ne Anaxagora quidem et Socrate ex- cepto animo potuit informare. Denique ut brevi rem comprehendamus, hic est Platonis Deus, quem Seneca dixit:„Custodem rectoremque Universi, animum ac spiritum, mundani huius operis dominum et artificem, cui nomen omne convenit. Vis illum Fatum vocare? Non errabis. Hic est, ex quo suspensa sunt omnia, causa causarum. Vis illum providentiam dicere? Recte dices. Est enim, cuius consilio huic mundo pro- videtur, ut inoffensus eat, et actus suos explicet. Vis illum naturam vocare? Non peccabis. Est enim, ex quo nata sunt omnia, cuius spiritu vivimus“**ε) Talem Deum describit nobis Sophocles †):
Euy raig d⸗νelaν sig 26T0„ s09,
O9 0O59αυκν ετevs al padꝝνν μ̈άeν
Hövrov 1s ILοοσον oldασ alνέριᷣν L.
Ipsae vero, quas tractavimus, res minime leves dent nobis excusationem iustam, si diutius in his haerendum atque commorandum nobis esse arbitrati sumus. Sed ad reliqua pergamus, quae deinceps Mehlissius in libro suo enarravit. Capite enim tertio convertit se ad virtutem Platonicam explanandam, et ita de ea egit, ut, summo, quod homo assequi posset, exposito bono, ostenderet deinde, quamnam Plato virtutum statuerit distributionem. Sic ad imaginem rei publicae Platonicae conformandam aggressus est commentationis auctor c. IV.(l. c. p. 54). Ita enim a Platone ait civitatem divisam esse in tres ordines, ut tribus animi partibus responderet itaque simillimum esse T Aoꝓοοενκ magistratuum vel sapientium ordi- nem, ordinem deinde militum conspirare cum 1 ℳ⁴εαφ denique tertium ordinem rudem, qui opi- ficiis sordidisque artibus quaestum quaereret, deterioris animi partis similitudinem gerere maximam. Ipsum vero hunc tertium ordinem prorsus fere ita neglexisse Platonem, ut ne publica quidem educatione dignos censeret cives ad hunc ordinem pertinentes, reliquos contra reipublicae cives primo vel secundo or- dini ascribendos universa institutione symnastica atque musica esse erudiendos. Artes porro ceatenus tan- tum admittere philosophum in rempublicam suam, quatenus mores spectent emendandos. Inprimis autem eum inimicum se praebere poetarum: omnia igitur carmina epica et dramatica omnemque poesin ννανντνινα, quippe quae in imitandis potissimum versetur moribus pravis, a civitate sua condenda esse arcendam.
Ita Mehlissius. Omisimus ceteras res tritas et pervagatas, quae in eodem cius libri capite leguntur, eaque tantum suscepimus dündicanda, quae de contemtu poetarum disseruit Mehlissius. Quod enim con- tendit, poetis inprimis se exhibuisse Platonem infensissimum, non ita, ut factum est, in universum poterat enunciari. Quod si Plato poetas castigat, qui nihil spectent nisi animos concitandos: duodsi eosdem reprehendit, qui diis attribuant scelera aliaque, quae a divina abhorreant natura necesse sit: hoc eo fecit maxime consilio, ut pueros, de quorum agit disciplina, aliud quid vellet doceri, quo eorum emendarentur mores, quoque exempla iis proponerentur satis idonea, quibus animi eorum perducerentur ad id, quod bo- num esset et pulcrum. At hoc quidem Mehlissius iam masnam partem concessit, illud tamen reliquit taci- tum, quantam Homeri aliorumque praestantium poetarum Plato prae se tulisset venerationem. Auctorem enim v. c. Plato vocat Homerum grandioris poesis, dνον τοασeνρροtαs, dædντν rοα̈νννανν½ τπντον§οαο A6v zs aab pανα Theaetet. P. 151 E., facit philosophus Socratem consentientem cum Homero, poeta divino Phaedr. p. 95 A., fatetur idem Plato Rep. X, p. 595 B., poesin reprehensurus&ααννννκνmε sta„ rig us xab alôdes& αοοςσ εφeπουυ rε" OuſOoOv droxuνε ενεiν ρ). Quod autem de Homero affirmari potest, in reliquos quoque poetas dramaticos videtur cadere. In singulis enim philosophi dialogis non pau- cos reperiemus locos, qui et e Sophoclis et ex Euripidis tragoediis sunt citati, neque ignoramus, neminem fuisse amiciorem Platoni quam Euripidem, ut hic ab illo appelletur Oασρον εν τρααννòεα Rep. VIII.
*) Ed. Zellerus, qui Mehlissii potius quam nostrae favere videtur opinioni, in libro: die Philosophie der Griechen 2r Bd. p. 314. *) L. Mehliss. I. I. p. 117:„Haud difficile est intellectu, Platonicam sicut omnem veterem philosophiam hoc vitio labo- rare, quod ad claram vere absoluti Dei notionem non pervenerit.“ *nn) Nat. Quaestt. II, cap. 45.
†) Clem. Alex. Protrept. 36. Strom. V, 440. Tt) Prosopographia Platonica, auctore Groen van Prinsterer p. 10.


