Jahrgang 
1850
Einzelbild herunterladen

4

uενον‿ νεο‚ρρα πϑ̈ντα ατ³ε νοοσν εμενο εέην εαέςιτν, rενασς d Iv eieein urd.*). Huic vero loco similes sententiae reperiuntur in aliis philosophi scriptis. Audiamus igitur Atheniensem Deum invocantem Legg. IV, 712 B. Quam pie sancteque colatur Deus, legitur in Phaedone 117 B. Non minus pia in supre- mum numen mens ostenditur deinde Phaedri verbis p. 279 B.

Sed haec praemisimus, ut testificaremur, quomodo Plato Deum immortalem precari, venerari, implorare solitus esset: relinquitur, quod caput est, ut deinceps commonstremus, non confudisse philoso- phum ideam boni cum Deo ipso, Deumque ab eo cogitari essentiam veram. Audi vero Platonem primum affirmantem, Deum intueri ideas, eundemque ad earum condidisse exemplum mundum universum nec non ipsas etiam procreasse ideas, cf. Tim. p. 28 A. Eandem deinde sententiam expressam videmus Rep. p. 596 B. 597 D. In causa autem fuit haec boni idea, cur Deus solem et lunam crearet: haec enim verae rerum indolis et puleri earum habitus Deo fons exstitit Rep. VII, 517 C. Neque negligendi sunt denique loci, quibus comprobare studet philosophus, animum ratione praeditum neque ideam illam a Deo non diversam regere et gubernare omnia. cf. Legg. p. 896, p. 897 B. Phileb. p. 28 C. p. 30.

Certe his Platonis dictis manifestum fiet atque apertum, quam perperam iudicaverit Mehlissius Platonem opinatus ideam boni eandem censere atque Deum ipsum. Deinde vero, quod operae pretium sit addere ad evellendam reliquam eius de Deo Platonis sententiam**), persuadetur nobis aliis philosophi locis, quam praeterea habeant cognationem Platonis effata cum iis, quae in bibliis occurrant sacris. Videmus enim easdem fere virtutes tribui numini divino, quas nos ipsi ei solemus vindicare**). Deus ergo est im- mutabilis Rep. II, p. 281 A. Vocatur deinde Deus beatus, ut Phaedr. p. 247 A. Nuncupatur tum Deus veri amans, bonus neque conciliandus precibus vel sacrificiis, praepotens rerum omnium Rep. II, 382 E., Tim. p. 29 D., Rep. II, 379 C. Quod denique Appuleius de Platone memorat:hacce de Deo sentit, quod sit incorporeus et alio loco de Mundo disserens:Sospitator quidem ille et genitor est omnium, quae ad complendum mundum nata factaque sunt; non tamen, ut corporei laboris officio orbem istum manibus suis intexerit, sed qui quadam infatigabili providentia et procul posita cuncta contingat et maximis intervallis disiuncta complectatur multis aliis, qui Platonicae aperiendae doctrinae operam darent, hac in re con- sentientibus neque in verbis Platonis(Rep. p. 381 C.), neque loco illo(Rep. VI, p. 308 E.) gravis- simo, quo bonum cum veritate et cognitionem cum lumine comparat, atque rerum intelligibilium Gamρννεlς et doupelag facit mentionem, neque tandem ibi vestigia falsae eiusmodi opinionis deprehendere possumus, ubi redivivus Ho narrat, cerni in locis coelestibus lumen νννεμιμ τ W50ανον, 0Ov T, SeToνιριασιαα T0⁰˙065 v, OdTc Tαeν εαυννιέοQ,_Q0 έοπσο ℛep. X, p. 616 C.

His, quae modo de Dei virtutibus commemoravimus, sine ulla efficitur dubitatione, Platonis de Deo cognoscendo sententiam nullam fere aliam esse, nisi nostram ipsam, quam nos quoque ecclesiae Christianae asseclae stabilem habemus et firmam. Etenim non Dei veram nos possumus homines cernere naturam, sed quidquid summum et perfectissimum iudicamus e nostra opinione humana, id numini attribuimus supremo et affingimus. Ne longi simus, non semel sed saepe nos illud praeclare admonet Plato, ut facultas Deum cognoscendi certis naturae humanae sit astricta legibus. Imagine igitur utimur, quum comprehendere vo- lumus animo et proponere ante oculos Deum immortalem. Nam«Mœν ⁴ἀν' εov, inquit Plato Tim. p. 68 E., 2v Ʒα yreins rosc Bveud Sddaluovog lou, aα᷑νιν ⁶ον τμνν †σσς Ʒυνιοεέννκαιαα. Cf. Legg. XII, p. 966 B., p. 897 D., Phaedr. p. 246 C. Omnino vero haec consuetudo poeticas adhibendi imagines ad veri disquisitionem, quo magis illustraret sententiam suam, philosophi proprium eiusque dicendi rationi inerat eximium. Id quoque causae est, quare nonnunquam Plato ut in his sic in aliis rebus ambigere nec disertis verbis dicere videatur, quae eius vera fuerit opinio de ideis earumque cum Deo immortali con-

*) Cf. T. Lewis Plato against the Atheists or the tenth book of the dialogue on laws etc. New-York 1835 p. 148 anno- tat in hune Timaei locum:Many professed Cbristian writers, both metaphysicians and theologians, might here ta- ke a lesson from the heathen philosopher. What more sublimely appropriate than this petition for Divine aid in an argument against those who denied the Divine existence? The dark, violent, and almost impassable torrent upon which they are about to embark is yet kept in mind, and in view of this the soul is led to seek for some aid out of itself. It is in this case a prayer which the purest Christianity need not blush to acknowledge and admire. Com- memorandum est vero, hunc editorem Platonis Americanum orthodoxam sequi ecclesiae Christianae doctrinam.

**) Conferentur non pauci I. c. loci et in his v. c. p. 118.

rn) Chr. A. Brandis Handbuch der Griechisch-römischen Philosophie 2r Thl. le Aufl. p. 339 sçg.