Jahrgang 
1850
Einzelbild herunterladen

3

Atque si vera essent, quae de Dei natura deinde statuit(1. c. p. 69 sqq.), non reperiremus apud Platonem numen illud sanctum et divinum, quale nos philosopho vindicandum esse opinamur, etsi Mehlissius ipse putat, veriorem et digniorem de Deo notionem attribuisse sese Platoni, quam omnihus fere reliquis philo- sophis(l. c. p. 70). Etenim si ab aliis discesseris, quod voluit, non differre summum numen a boni idea, hanc, quam habemus, sententiam firmare videtur. Cui multa se debere fatetur Mehlissius, iam C. Acker- mannus(I. I. p. 186) et puriorem de summo numine et graviorem invenerat apud Platonem definitionem. Sed leviter tantum rem suam tractavit commentationis auctor non respiciens virorum doctorum argumenta contra hanc suam opinionem pronunciata neque ratione satis habita locorum Platonicorum, quibus ad me- liorem poterat pervenire cognitionem. Atque licet superfluum videatur, aureis C. Fr. Hermanni verbis aliquid etiam adiicere, breviter tamen et summatim rem complectemur, qualis et ab aliis viris doctis*) et a C. Fr. Hermanno exposita est*). Pracclarus autem Platonis interpres iubet nos audire Appuleium dis- putantem.Tria enim', inquit Appuleius,initia rerum esse arbitrabatur Plato, deum, materiam rerumque formas, quas 0tας vocat et de deo quidemsensit, quod sit incorporeus rerumque genitor, omnium ex- tortor, beatus et beatificus, optimus, nihil indigens, ipse conferens omnia, cuius naturam invenire difficile esse, si inventa sit, in multos eam enunciari non posse ideas vero id est formas omnium simplices et aeternas esse nec corporales, esse tamen ex iis quae deus sumserit exempla rerum quae sunt eruntve, nec posse amplius quam singularum specierum singulas imagines in exemplaribus inveniri gignentiumque omnium ad instar cerae formas et figurationes ex illa exemplorum impressione signari. Ita Appuleius, qui idem duas facit apud Platonem essentias, alteram illarum rerum, per quas cuncta gignantur, alteram earum, 2 quae inde formentur, quaeque a substantiae superioris exemplo originem ducant. Prorsus vero negat Ap- puleius, essentiae communionem efficere, ut deum quoque mentemque universam ad idearum genus possi- mus referre. Formae enim rerum, quae eaedem sunt atque ideae, e philosophi graeci sententia vi quadam indigent causali ab iis plane diversa, qua res gignuntur mundanae: quae vis causalis Deo sit attribuenda necesse est vel supremae menti, quam igitur nequaquam confundere debemus cum idea boni, quae ut reli- quae omnes ideae ab agendo longe abhorrent. Sed uti Deus, qualem Plato informavit, omnino non commu- tandus est cum boni idea**), facile etiam videbimus, si in philosophi nos dederimus bene penitus familiari- tatem, distingui ab eo Deum a materia ipsa. Ad boni enim ideam componit ita quidem Deus mundum, ut materiem ordinet in sempiterna versantem actione et motu, et inde creet pulcerrimum mundum atque optimum, sicut omnia animantia, animorum vi, vita, ratione praedita. Hoc ipse iis concedere videtur Mehlissius, quae de Deo disserit omnium potente, vero rege, moderatore, continente principium et finem omnium rerum(I. c. p. 36), quamvis contradicere sibi eum quodam modo non difficile sit iudicatu. Neque apte cohaerent cum sua opinione, quae deinde contendit, illas ideas h. e. suam ipsius naturam intuentem Deum his similem creavisse mundum, neque quadrant ad ea, quae de Deo non diverso a boni idea propo- suerat, si hunc Deum putat mundum regentem vim et omnia ad ordinem ideamque revocantem. Nimirum, quod iam in universum a nobis modo dictum est, toto, quod aiunt, caelo errat Mehlissius.

Hoc iam exemplis e Platonis libris petendis erit clarissimum. Antequam vero ad controversiam Pphilosophi dictis accedamus dirimendam, a proposito egredi non videatur aliquot citare Platonis locos, qui- bus nobis probetur, quam rectus omnino fuerit philosophi de Deo sensus. Quod ut demonstretur, memi- nerimus modo de ratione, qua nos venerari et precari Deum perbene iusserit Plato. Atque venit nobis in mentem locus Timaei, ubi Timaeus in veram eandemque philosopho dignam vocem erupit: AAd, So- xoareg, rodντ O1 xdeντε, ö600 lαœν mααάσα⁴ε Sοην ⁶ννυνα αμετενιονεν, wlαντοs Gοιμι μłα ⁶‿Rw0 «œε εαuν ee ματο dενοσν dei ν ααοπν νμας od sol π⁴bάσσν⁶ dνονς ουινιοεα τπ ε- Aovrag,yοvv 3) zœl dysvé 2Oriν, 1) ruuτdᷣerᷣuõ αoα⸗ddrroεν, dvdyn doug zs aul Ned erdulou-

*) Cf. Heusdii initia Vol. II, P. III, p. 88, I. Tidemani I. c. p. 83 sqd. atque inprimis G. Stallbaumii edit. Parmenid. Prolegg. I. II. s. II, p. 266 sqq.

**) C. Fr. Hermanni Vindiciae sgq. Citavimus Appuleii verba de hab. doctr. Plat. I, p. 160 sqq. Bip. e C. Fr. Her- manni Vindiciis p. 24.

*r*) Cf. G. Stallbaumii edit. Parmen. p. 272. La Muse de Platon par Prince, Neuchatel 1844. p. 65. 1*