Jahrgang 
1850
Einzelbild herunterladen

2

dam doctrinam et indagandam, ut capite agat primo de fine, quem secutus sit Plato in conscribendis de Republica libris(I. c. p. 23). Postquam vero Mehlissius satis longus fuit in enumerandis argumentis, quae iam G. Stallbaumius accurate sane et diligenter persecutus est, docere ei videtur Plato in libris, quos scri- psit de Republica, qua potissimum ratione cives meliores in dies reddantur ac feliciores(l. c. p. 28). Atque quamvis haec eius opinio non magnopere differat ab ea, quam Stallbaumius ex argumenti collegit descriptione et tractationevoluisse Platonem proponere imaginem perfectae et consummatae virtutis, qua- lis in omni hominum vita tum privata tum publica et communi cerni deberet, eiusque ostendere vim et praestantiam sqq.(edit. Stallb.) laudanda est eius diligentia: licet enim nihil adiecerit novi, tamen ea bene recensuit, quae a praeclaro Platonis editore erant disputata. Neque vero omittendae ei erant ratio- nes ad probandum firmae, quibus usus est G. F. Rettigius*). Magnum enim momentum Rettigius posuit in initio Timaei, ut inde explicaret, cur de civitate potissimum constituenda in libris de Republica fieret sermo. Legimus autem in primo Timaei capite Socratem dicentem de sermone, quem in libris de Repu- plica habitum esse facit Plato:XDęg xον τνιν 205 éur A6ν Ʒν½̈ τπ⁴έιτειαμς 7v ⁊ο ακνσἀ‿mά ola Is wœl 25 0O10» 2vOνν ςσ⁵οτm narsεꝙœæνεε εοι S»swεο quae ipsa Platonis verba comparata cum aliis, ut p. 17 C., a Rettigio ita sunt intellecta, ut inde sibi demonstrandum esse videretur, librorum de Republica summum finem in nulla versari alia re nisi in optima condenda civitate. Quo quidem argumento, quod e Timaei sumsit initio, pugnat inprimis Rettigius contra eam opinionem, quam C. Morgensternius in commentatione de Republica attulit. Accedunt autem aliae rationes, quibus nixus et confisus magnopere Rettigius opinionem suam nobis studet probare. Veterum enim, qui in Republica versari Platonis opus iudicaverunt, argumenta depromsit ex Proclo in excursu libri secundo. Quod igitur Proclus de librorum xs¹ob xoltrelcg inscriptione dicit, magnum pondus affert ad tollendam Rettigii dubitationem. Neque non vir doctus praeter ea, quae Stallbaumius edit. suae p. XXV contra Schleiermacherum verissime monuerat, ad alia etiam, quae teneantur, attendit animum, quae et recte nobis videntur dicta et explere ea et conclu- dere, quae iam a Stallbaumio erant prolata.

In capite deinde secundo ea exposuit Mehlissius, quae ad humani animi indolem ac primarium finem pertineant cognoscendum(l. c. p. 33). Postquam deinceps primum explicavit, quaenam esset e Pla- tonis opinione philosophia, animi studet facultates excutere accurate. Commemoratis deinde duobus cogi- tationum generibus transit libri auctor ad obscuram illam de ideis doctrinam illustrandam et patefaciendam. Sunt vero Platonis ideae, quod Mehlissius dicit, non res inanimae in mente sola et cogitatione nostra exi- stentes, sed animatae vires. Ideas igitur statuit esse mali ac boni, ideas externarum quoque rerum laudat, ut mensae et cubilis: etiam de coeni ac pili idea loquitur philosophus. Quarum idearum et inferioris or- dinis et superioris nulla invenitur altior et excelsior quam idea boni et pulcri, quam Plato ipsam dicat Deum. Deus vero omnium potens, rex, moderator idéas h. e. suam ipsius naturam intuens illis similem creavit mundum. Atque quum Deus vellet homines, quos paterno amplecteretur amorè, gloriae suae et maiestatis fieri participes, in animis hominum insevit summam boni et pulcri ideam. Neque enim animos una cum corpore esse creatos, sed longe antea iam fuisse pulcherrimus ille Phaedri mythus nobis demon- strat*). Ex hoc etiam elucet, quod deinde Mehlissius dicit, in duas esse partes dividendum animum, rationis expertem alteram, alteram eius participem, quarum utraque arctissimo coniuncta est cum homine vinculo. Hloc vero Plato notione inprimis amoris expressit, qui quamquam ex inferiore animi parte exortus magno incenditur idearum desiderio. Atque quum duo sint amoris apud Platonem genera, is tamen, qui tum sublimis vocatur amor tum verus, in recordatione earum idearum est positus, quae ad bonum referan- tur oporteat et pulerum. Quamvis autem concedat Plato, omnes hominum animos principio esse idearum participes, non minus verum esse aliis locis statuit, non eadem omnes indole esse praeditos. Priusquam enim animus in corpus intrasset, alius plus alius minus conspexit idearum; quapropter non omnes homines eandem possunt consequi summam sapientiam.

Haec fere Mehlissius. Quae si cum iis conferimus, quae postea exposuit§. 13(I. c. p. 68 sqq.), certe nobis est persuasissimum, non diversum a boni pulcrique idea dixisse Deum commentationis auctorem.

*) Prolegomena ad Platonis Rempublicam scripsit G. F. Rettig. Bernae MDCCCXLV. p 3. cf. excurss. I. II. III. **) Initia philosophiae Platonicac. Auctore Ph. G. van Heusde. vol. I. p. 89.