Jahrgang 
1850
Einzelbild herunterladen

(austat inter omnes, et priore et recentiore tempore in quaestionem saepe esse vocatum, quomodo doctrina compararetur Christiana cum Platonis philosophi decretis. Ut vero, quam Plato haberet, notitiam Dei perfectam explicarent, patres ecclesiae nonnulli aliique temporis praeteriti scriptores in opinionem illam absurdam sunt adducti, qua putarent, Platonem in itineribus suis Iudaeorum dogmata diligenter penitusque cognovisse, ac permultos, qui apud philosophum reperirentur, locos egregios a veteris testamenti libris esse mutuatum. Hanc vero opinionem animo imbiberunt, quia non aliter divinam fere Platonis sapientiam expli- cari posse arbitrarentur. Temporis deinde decursu fuerunt non pauci, qui pariter ac patres ecclesiae philosophi praecepta sacro cum codice consentire demonstrarent*). Huc referendi sunt Marsilius Ficinus, Livius Galantes, ordinis Minorum socius, Huetius, Andreas Dacierius, Cudworthius Anglus, Wincklerus, alii. Nostro denique seculo Stäudlinus, Gottingensis, ad comparandam doctrinam Christianam cum Platonica advertit animum. In commentatione enim, quam scripsit, de philosophiae Platonicae cum doctrina religio- nis Iudaica et Christiana cognatione quaesivit primum de librorum veteris et novi testamenti dictis, quae Platonicis essent admodum similia, consensum deinde probare studet inter nonnulla praecepta Judaica, Chri- stiana, Platonica, iudicium denique de philosophiae Platonicae cum religione biblica concentu adiunxit suum universum*††). Atque idem fere, quod Stäudlinus, non multo post docere conatus est A. Grotefendus. In sua vero disquisitione non id agendum esse videbat, quod in praefatione explicat lectoribus, ut denuo moralis Christi et apostolorum recognosceretur doctrina, sed illud ei erat summi momenti, ut Platonis ethi- cam ex scriptis ipsius recognitam, enucleatam, probatam quisque perspiceret et intelligeret, qualis eius es- set ratio ad vim ethicae Christianae**). A. Grotefendum excepit deinde C. Ackermannus. Qui vir egregio libro aliam sane viam ingressus est in demonstranda sententia, quam ii, qui iam antea de eodem scripse- rant argumento: neque enim se continebat leviter eo ac strictim tractando, sed magna cum subtilitate rem indagavit suam). Neque tum a C. Ackermanni consiliis admodum discrepans fuit F. Chr. Baurus. Quia enim C. Ackermannus gravissimum illud momentum, quod in Socratis inesset persona, omisisset, neque quaestionem attigisset de ratione ea, quae Socrati intercederet cum Christo, rursus illam examinandam ac ponderandam putavit theologus praeclarus). Novissimo denique tempore I. G. L. Mehlissius comparatione facta Platonis doctrinae de vero reipublicae exemplo cum Christiana de regno divino doctrina eandem fere tractavit materiam). Hunc ipsum vero libellum, quum et recentissimus sit, et in re versetur gravissima, liceat mihi, paulo, quantum fieri potest, accuratius in censum vocare. Quod ut ratione fiat, Mehlissii dis- putationis partes ita adumbrabimus, ut singulis quibusque nostrum, si sit necesse, interponamus iudicium, neglectis scilicet omnibus, quae non ad Platonis libros explicandos pertinent, sed bibliorum sacrorum spe- ctant ipsam doctrinam. In hisce autem Mehlissii habes sententias et rerum summas.

Toti commentationi introductionem praemisit auctor eaque demonstrare est conatus, quo omnino iure Christianam comparari liceat doctrinam cum Platonis philosophi praeceptis. Convertit se deinde Meh- lissius ad notionem de regno divino e bibliis sacris explicandam; qua illustrata pergit ad Platonis eruen-

*) Io. Tidemani Amstelodamensis dissertatio de deo Platonis. Amstelodami MD CCCXXX. p. 59. **) Georgiae Augustae sacra Pentecostalia A. MDCCCXIX pie celebranda indicit. Quaeritur de philosophiae Platonicae cum doctrina religionis iudaica et christiana cognatione. cf. p. 5. nun) A. Grotefendi commentatio, in qua doctrina Platonis ethica cum Christiana comparatur. Gott. 1820. 4. cf. p. IV. ) Das Christliche in Plato und in der platonischen Philosophie etc. von C. Ackermann. †r) Das Christliche des Platonismus oder Sorates und Christus von D. Ferdinand Christian Baur. rt) Comparationem Platonis doctrinae de vero rei publicae exemplo cum christiana de regno divino instituit I. G. L. Meh- liss, Wustorfiensis. Commentatio a. MDCCCXLV. praemio regio ornata Gottingae. 1