Jahrgang 
1850
Einzelbild herunterladen

,

8

vita et moribus doctrina. Ita Mehlissius severum sane iudicium facit de hac Platonis opinione*). At primum philosophi scripta legentibus nihil tam apertum tamque perspicuum esse potest, quam ut mendacium ei quoque ipsi fuerit invisum, cf. Plat. Rep. II, 382 B., 389 B. Deinde autem ne praetereas silentio, fabulas quidem fictas non aspernari ac respuere prorsus philosophum, sed ita tamen ut illae tantum probentur ei, quae ad imbecillitatem puerorum et imperitorum verum nondum intelligentium sint accommodatae. Sunt quidem alii loci, ubi de salubri fit sermo mendacio, ut Rep. II, p. 382 CD., III, p. 389 B. Primo autem, quem citavimus, loco quaerit Plato, num non adversus hostes atque ex iis, qui vocentur amici, quando ob furorem vel aliquem mentis errorem malum aliquod facinus moliantur, medicamentum sit utile mendacium, quo avertatur pernicies et repellatur. Idem fere docemur altero Reipublicae loco. Diis enim, ait philoso- phus, inutile esse mendacium, hominibus pro medicamento utile; quare medicis licere eo uti, imperitis non esse licitum. Magistratibus igitur, addit deinde Plato, vel hostium vel civium causa mendacium esse con- cedendum, neutiquam vero omnibus reliquis reipublicae civibus. Tertium denique locum legimus Rep. 414 B., quo eodem loco civitatis largitur moderatoribus honestum aliquod mendacium. Patet vero ex his omnibus, quos laudavimus, locis, nemini licere mentiri nisi magistratui causa reipublicae, et hoc solum mendacium honestum esse putandum, quo vel contra hostes utamur vel ad tollendam civium insaniam. Quod quamquam nostris morum praeceptis omnino videtur esse contrarium, infitiari tamen non possumus, aetatis etiam, qua vixerit philosophus, rationem esse habendam. Alio enim loco(I. c. p. 106) confitetur Mehlissius, aetatem philosophi esse in culpa, cur mira nonnulla apud eum inveniamus*). Sed haec mittamus. Denique quod in eodem capite sexto vir doctus enunciavit, de externis ritibus Platonem in libris de Republica nihil prae- cepisse, hoce quidem extra omnem est positum dubitationem: nihilominus tamen, quod non alienum esse videatur ab eius proposito, illos negligere non debuerat locos, ubi de diis in civitatem admittendis verba facit philosophus. Neminem primum vult separatim colere debere deos, Legg. X, p. 909: 5OrG pooo vog 30= Tolg ꝓραα κνεειαμιεμνς deæᷣʒg Jeod ho el u 100.ι⅜ᷣ olalaς εᷣαιιm⁶νσωο. Declarat tum philosophus, magnum ei exhibitum iri negotium, qui novos introducturus sit deos, Legg. X, 909 E., p. 738 D. Tertio postremo loco etiam a cultu deorum mutando abstinere nos iussit Plato, si non in rebus consentirent no- vandis magistratus, universus populus, deorum oracula omnia, Legg. VI, p. 772 D. Praeterea loco ab eo declaratur pulcherrimo, exspectandum esse nobis, doncc veniat aliquis caligine discussa nobiscum communi- caturus, quomodo erga deos et erga homines affecti esse debeamus, Alcibiad. II, p. 150 D.

Pervenimus iam ad partem commentationis extremam, qua Mehlissius expositurus est literarum et bo- narum artium in utraque societate conditionem. Atque ut statim nostrum interponamus iudicium, cum parum recte statuisse videtur Mehlissius de artibus in civitatem admittendis, tum nonnisi ea de integro disputare, quae cap. IV. ab eo erant tractata. Quod enim censet, summos et celeberrimos poetas semper fuisse eos, qui ar- gumentum suum a rebus aut ad religionem aut ad rempublicam pertinentibus repeterent, hoc certe in dubium potest vocari(I. c. p. 114), quodque deinde arbitratur, non cognovisse Platonem artis naturam veram et vim, iam supra hoc a nobis est examinatum. Sed ne miremur, si talem opinionem habeat auctor commentationis! Longe multumque Christianam doctrinam praestare philosophi praeceptis ut in hac re sic in ceteris omnibus ea de causa scilicet nihil habere dubitationis Mehliss. existimat, quoniam Platonem doctrinae per Dei gratiam cum hominibus communicatae scientia plane lateat(l. c p. 113). Nimirum, si commentationis auctor talibus prudentiae armis causam suam tuetur et defendit, non est, quod amplius contra eum pugnemus.

Sed haec sufficiant ad hanc commentationem iudicandam. Libenter vero concedimns, multa inesse in ea, quae recte dicta sint, quaeque omnino probes, sed reperiuntur etiam multa alia, quibus fit evidens et per- spicuum, quam parum accurate in legendis Platonis libris sit versatus Mehlissius. Utinam modo ab omni parte rem suam certo ponderasset iudicio, et memoria tenuisset Stäudlini de Platone nostro sententiam: Ipsum evangelium multa cum eo habebat communia. Itaque accidit, ut una doctrina alteri commendationi esset, et una propagandae et conservandae alteri inserviret. Nec nunc aliter fit; si ullum est philosophiae systema, quod vim et auctoritatem suam constanter tuitum est, et amissum semper recuperat, et ex quo diversae philosophorum sectae praesidia veritatis petunt, id Platonicum est, et si rationes veritatis evangelii philosophicas quaeris, eas praecipue in philosophia Platonis invenies.

*) De hac re, quam leviter tantum attigimus, subtiliter et copiose disseruit A. G. Gernhard. Quaestt. Platon. spec. II. **) Cf. Gernhard. commentat. censuram a C. Fr. Hermanno factam diar. schol. Darmstadt. MDCCCXLII, p. 540.