Deinde etiam constituimus custodes publicos et privatos, hos quidem suarum classium, illos vero totius coetus scholastici observatores, qui diligenter animadvertant, quid a quibus peccetur, et animadversum praeceptoribus indicent die Veneris. Nam hora prima pomeridiana eius diei destinata est cognoscendis delictis scholasticis, ibi congregantur tres classes superiores et praesentibus omnibus praeceptoribus, etiam inspectore scholae, publice animadvertitur in disciplinae contemtores, qui a custodibus nominatim recensentur.
Hanc formam sequimur in administrando ludo nostro literario. Petimus autem ab omnibus literatis et sapientibus viris, qui vel legant haec vel alioqui cognitam habent rationem administrationis nostrae, ut siquid in quacunque re desiderent, consilium nobis suum impertiant ac declarent, quid qua ratione fieri possit commodius. Pollicemur nos horum consiliis et admonitionibus pro eo atque debemus publicae utilitalis causa aequissimis animis obsecuturos esse.
Sin hanc formam administrationis nostrae vel totam vel saltem maiore ex parte nobiscum, ut spera- mus, probabunt, cuius utilitatem nos quidem longo tempore experti sumus: oramus, primo ut sua auctori- tate eandem ratam faciant ac muniant contra malevolos nostros, qui pro agresti sua inscitia, ut modestis- sime dicam, multa odiose damnant ac suo arbitratu multari vellent, quae a nobis et optimo animo et utili- ter fiunt; deinde, ut pauperibus scholasticis, qui suis sumtibus in academiis coepta studia persequi neque- unt, curent beneficio illustrissimorum principum ordinari stipendia; denique ut nostri etiam ratione habita incommodis nostris, quibus iam longo tempore nos premi conquerimur, mederi conentur.
—„ð—


