Jahrgang 
1854
Einzelbild herunterladen

14 caverint; qui vel foris vel in ludo coram praeceptore vel alio honorabili viro capita non nudaverint; qui in templo vel in ludo audito JESU nomine non flexerint genua ac capita aperuerint; qui scurriliter vulgo incesserint non exsertis manibus e tunicis; denique qui in absentia praeceptorum turbaverint aut immodeste perstrepuerint. Hi omues si sint primae classis, in poenam suae incuriae scenam aliquam Terentii reci- tabunt memoriter.

Signum emendationis transferetur in hos, qui incongrue aliquid protulerint, vel recitanda non bene tenuerint, vel inter recitandum verba nimis celeriter praecipitaverint, denique qui recitantibus admur- muraverint ea, quae alioqui recitare nequeunt. Hi in poenam sui delicti aliquam epistolam Ciceronis re- citabunt. Qui vero argumenta negligenter vel composuerint vel descripserint, post emendationem pro sin- gulis erratis grammaticis recitabunt singulas regulas syntaxeos Linacri.

Signum germanicae locutionis in eos couferetur, qui colloquentes cum suis condiscipulis vel in ludo vel foris vernacula lingua usi fuerint. Atque hoc signum singulis semper licebit transferre, quoties- cunque audiverint aliquem suae classis loquentem germanice, qui postea in poenam octo versus ex Virgilii Georgicis recitabit.

Hae sint poenae leviorum peccatorum, quae admittuntur incuria aut errore quodam, non tamen saepe. Qui vero de gravioribus accusabuntur a custodibus, acerbiores poenas luent. Operae pretium autem est, ut etiam custodibus leges praescribantur de ipsorum officiis.

Custodum officia ¹⁹).

Custodes publici observent, quicunque ex toto numero scholasticorum in publico vel luserint vel cur- sitaverint vel clamaverint vel in glacie aut nive lascivierint; item qui in templum una cum coetu scholasti- cum non ingressi fuerint vel qui inibi non diligenter cecinerint occupati interim aliis rebus, et in universum, qui non ea, qua debent esse in loco sacro, modestia morum fuerint, vel qui se inde sine venia subduxe- rint. Praeterea qui non ea, qua mandavimus, ianua exierint; item qui dum exeunt, in circuitu tumultuentur. ltem qui sub concionem catechismi diebus Mercurii recusant ordine stare. Item qui in ludo absentibus praeceptoribus vel exeuntes e ludo proterve tumultuati fuerint. Vel qui in aliena classe conspicientur sine gravi causa. Item qui in latrina immodesti fuerint vel alio ad exonerandam alvum aut vesicam iverint.

Custodes privati verrant pavimenta suorum lectoriorum, quotiescunque opus est, minimum vero bis singulis septimanis. Sordes vero non in angulos abdent, sed in locum a nobis monstratum efferent. Prae- terea inspecto catalogo suae classis observabunt, qui ex suis condiscipulis vel ludo vel templo emaneant, quos loco et tempore coustituto nominatim indicabunt. Denique indicabunt praeceptori suo quidquid prae- terea a suis praeter decorum et ordinem fieri videbunt.

Privatim vero custos primae classis horas elapsas classibus significabit sonitu campanae.

Haec studiose et fideliter curabunt quicunque custodum officio fungentur. Scient etiam, si negligentes fuerint in faciendo officio aut connivere ad aliquorum malos mores voluerint, in se redundaturas esse poenas illas, quae sontibus, quorum nominibus illi parcunt, irrogandae essent. Nec existiment se inhoneste facere, si maleficorum pravitatem indicent. Nam ut loseph honestissime et optime moratus adolescens parenti peccata fratrum pie indicabat, ut coercerentur et emendarentur: ita et custodes in ludo idem facere pos- sunt. Sed fiat indicatio emendationis causa et absit invidia et odium iniustum.

Hoc igitur modo non solum leges honestorum morum praescribimus, sed etiam poenarum comminatio- nem addimus. Et ne haec sint inania terriculamenta, sedulo inquirimus et animadvertimus in delicta im- proborum. Ac poenae trium signorum, de quibus diximus, quotidie exiguntur in classibus provectioribus.

13) Dieſes gefährliche Mittel zur Handhabung der Disciplin findet ſich auch anderwärts, wie z. B. in der erwaͤhnten Oehringi⸗ ſchen Schulordnung, in den Jeſuitenſchulen. S. Ruhkopf S. 341 und Raumer S. 314. Beſſer war der von Trotzendorf eingeſetzte Schülermagiſtrat. Ruhkopf S. 359 und fgg. Raumer S. 218. Die decuriones Sturm's wie die in Kurſachſen und Würtemberg ſind mehr den Ciſenachercustodes privati ähnlich.