Jahrgang 
1854
Einzelbild herunterladen

per- litatis s de- d suo aesen- à pro- Marte

t totus con- ereitus etum sancti pueri at aut eorsim

inatam

aantori ciones

Re- zestate sedem

is be- clesiae salvus r illam to vel schola- rratio- cater- n ante aveant nes in sponsi

ostenl- se VvE- et im

Temeraria iuramenta et malas exsecrationes, verberationes mutuas, obscoenos sermones, furta, menda- cia et id genus alia peccata vitanda esse norunt scholastici ex doctrina decalogi, cuius violationem cum DEUS iustissimus iudex severe puniat, caveant omnes, ne eiusmodi peccatis poenas divinas et sibi et aliis attrahant. Tesserae aut chartae lusoriae non inveniantur apud scholasticos, ut ne suspicemur quidem eos solere ludos eiusmodi exercere, qui a puerili aetate debent esse alienissimi.

Audimus quosdam noctu cum testudinibus in plateis vagari atque etiam in domibus civium, ubi vinum vel cerevisia venalis sit, sese inebriare solere. Haec quicunque in posterum audebit, experietur dignam severitatem nostram in castigando.

Ne ad nuptias quidem quenquam volumus accedere nisi pace ludimoderatoris, a quo si qui propter propinquam cognationem, quam vel cum sponso vel cum sponsa habeant, veniam accedendi ad nuptias im- petrabunt, vitent saltationes, ludos illicitos et ebrietatem.

Ac ne ulla occasio sit peccandi his rebus, fugiant consortia eorum, qui non solum has scholasticas leges derident, sed etiam oppidanorum magistratuum edicta violare audent.

In universum vero studeant scholastici cum omnes, tum praecipue maiores natu, ut bono exemplo aliis praeeant nec sua pertinacia invitent etiam minores ad disciplinae contemtum. Sic et praeceptorum gratiam merebuntur feliciusque in discendo progredientur, et praemiis a DEO ornabuntur.

De poenis violatarum legum ¹⁷).

Frustra a gubernatoribus elaboratur in condendis et promulgandis legibus, nisi poenae etiam propo- nantur, quibus improborum petulantia coerceatur. Poenas igitur sumemus a transgressoribus harum legum pro modo delictorum. Si qui interdum peccant, vel incuria vel leviusculis rebus, alias vero praeceptoribus probant suam modestiam ac diligentiam, poterunt vel veniam imprudentiae vel saltem poenarum mitigatio- nem mereri. Quod si quis saepius una in re peecat aut aliquoties admonitus non tamen studiose vitat peccata, non potest videri incuria peccare Qui vero manifestum disciplinae contemtum prae se ferunt aut data opera consultoque spe impunitatis peccabunt: severius a nobis castigabuntur, ut redeant in viam. Quorum vero petulantia nullis poenis emendari potest, eos, nisi spem melioris vitae ostendent, tandem ex societate scholasticorum eiiciemus, ut membrum in corpore incurabili morbo affectum ense recidendum est

ne pars sincera trahatur.

De tribus signis seu notis disciplinae scholasticae ¹⁸⁵).

Ad leviora peccata punienda tria signa seu notas disciplinae scholasticae constituimus.

Signum rusticitatis seu incuriae transferetur in horum subiectorum delictorum commissores: qui tardius in ludum venerint; qui inter praelegendum fabulati fuerint; qui oscitanter auscultaverint aut aliis interim rebus occupati fuerint; qui in ludo dormitaverint; qui cachinno vel alio incivili strepitu pec-

¹⁷) Schon Blatt 274, wo die Lehrgegenſtände der vierten Klaſſe behandelt werden, iſt bei Gelegenheit des Schreibunterrichtes von Lob, Tadel und Strafe der Knaben, die im Schreiben entweder ſich auszeichnen oder nachläſſig ſind, die Rede ge⸗ weſen. Daran hat Boktius noch Folgendes angeknüpft: Hic cum poenarum mentionem fecerimus, illud mihi praeter- mittendum non puto: cum hi pueri omnium maxime afficiantur laude et obiurgatione praeceptoris, esse poenam gra- vissimam ignominiosam deiectionem de gradu, ad quem quis adhibitis omnibus viribus ascenderit. Quare propter com- munia quidem peceata, quae digna sint castigatione, virgis caeduntur, sed si quis ex suo in locum inferiorem descen- dere cogitur aut quasi notatus ignominia de honore ducatus seu decuriatus deiicitur, hunc vel in discendo ignavissi mum factum esse vel insigne aliquid admisisse necesse est.

Ruhkopf S. 341 erwähnt Aehnliches aus der Oehringiſchen Schulordnung vom Jahre 1549:Als Strafmittel wurden drei asini vorgeſchrieben: 1. disputantium, 2. germanice loquentium, 3. morum. Wer einen ſolchen Eſel zu Nacht bei ſich beherbergt, ſoll ſich mit einer regula oder mehr, nach dem Willen des Präceptors, oder mit etlichen Carminibus löſen. Ein ſolcherasinus, den der Beſtrafte am Halſe tragen mußte, kommt auch in Trotzendorf's Schule vor. Raumerl. Seite 219.

1 G

2*