12 geruntur, foras efferri volumus. In tolerandis vero poenis nemo sit rebellis. Sunt qui in tenebris per- terrefaciunt incautos non sine periculo valetudinis; item qui clam solent delere ea, quae publicae utilitatis causa a praeceptoribus inscripta sunt tabulis. Horum petulantiam severe prohibemus et si quos tales de- prehenderimus, graviter in eos animadvertemus. Si quis lasciviens in ludo frangit aliquid, reficere id suo sumtu tenetur. Cum exeunt scholastici e ludo aut ex alia in aliam classe, praecipue revereantur praesen- tiam praeceptorum nec cursitent nec tumultuentur. Omnes vero, qui in alium locum studiorum causa pro- ficisci cogitant, prius consulant ea de re praeceptores, et impetrata dimissione oratiunculam suo Marte componant, qua publice praeceptoribus et condiscipulis valedicant.
In templum nemo ante tempus introeat. Prius autem omnes scholastici in ludum conveniant, ut totus coetus simul inde in templum eat. Inter eundum nemo vel cum comite suo vel cum alio quoquam con- fabuletur, sed taciti ac sine murmure eant ut scholasticos decet. Nam si, ut narrat Homerus, exercitus Graecorum prope infinitus modestissimo silentio progredi castris solitus est: turpissimum certe est coetum scholasticum non esse eadem modestia. Cum vero in congressibus ecclesiae non solum multi pii et sancti homines congregati sint, sed etiam ipse filius DE] cum sanctis angelis praesens ibi adsit: venerentur pueri omnibus modis locum sacrum et ingredientes templum capita nudent. Inter canendum nemo rideat aut
fabuletur, nemo privatim aliquid lectitans aliud agat, nemo etiam se a coetu canentium segregans seorsim stet tanquam immunis officiorum scholasticorum, ant intez despiciat.
in inferiorem templi partem feminis destinatam
Omnes pariter ad librum quam proxime possunt accedant ac canant ut studiosam suam operam cantori praestent. Quod si cantilenae germanicae canendae sunt, sint instructi pueri suis enchiridiis. Conciones sacras attente audiant ac audita memoriae mandare conentur, praecipue illi qui natu sunt grandiores. Re- liquis licet hieme quidem exire in ludum ad lectitandum evangelium, sed ita ut mature revertantur: aestate vero considere in locis, qui solent esse vacui. Sed videant hi, ne dormiant, ne fabulentur, ne sedem subinde mutent neve agant nequitias ullius generis.
Nomini vero Jesu salvatoris nostri omnes capitibus apertis assurgant vel genua flectant. Si satis loci est scholasticis, ut structurae illi transversae, quam loricam appellare liceat, pectore incumbere possint, incumbant auscultandi gratia, sed modeste, et cedant loco honoratioribus, si qui adveniant. Quod si parum loci vacat, incivile est ita urgere latus honesti viri, ut quasi loco suo eum remoturus videaris. Nemo ante tempus e templo se subducat. Finita concione cum ecclesia publice DEO gratias agit pro quotidianis be- neficiis ac deprecatur iram DEJ, pestem, famem, bella et alias miserias publicas: adiungent pueri ecelesiae precibus etiam suas, et cogitet unusquisque etiam sua interesse, si status rei publicae aut ecclesiae salvus sit. In matutinis precibus cum inchoatur concio: qui domum se tunc recipere volunt, non exeant per illam ianuam, qua in inferius templum descenditur, propterea quod multi illac descendentes tumultu excitato vel precantes interturbent vel auscultantes vocem concionatoris impediant. Volumus autem, ut exeant schola- stici ordine per illam ianuam chori ut vocant quae caeteris est anterior. Die Mercurii cum sub enarratio- nem catechismi germanice psallitur, maiores non interim retrocedant in sellas illuc exstructas neque cater- vatim stent, sed utrinque explicent se in ordinem, ut ordines parvulorum in medio includant. Cum ante copulationem publicam sponsi et sponsae nuptialis psalmus in templo usitato more canendus est: caveant scholastici, ne vel in templo vel in coemeterio discurrant aut tumultuentur, conveniant autem omnes
locum templi ipsis destinatum, qui a coetu canentium chori appellationem retinet, comitumque ipsius exspectent.
in ibique adventum sponsi
Qui templo aut schola emanere volunt, non solum veniam petant a praeceptore suo, sed etiam osten- dant gravem causam, qua impediantur. Inprimis vero diebus Veneris nemo emaneat temere, nisi niens sibi impetret a praeceptore veniam 16). Peregrini nunquam in patriam discedant nisi petrata venia cum a praeceptore suo tum a cantore.
ipse ve- petita et im-
*⁵) Am Freitage wurden in Prima, Secunda und Tertia die lateiniſchen Erercitien vorgenommen
cia
att 80l


