Jahrgang 
1854
Einzelbild herunterladen

im- ant ta- tas

de ldi-

in-

recht

hrift

in ludum inferant. Post coenam elapsa una atque altera hora cubitum concedant nec vigilias in multam noctem extendant. Nam intempestiva studia et ingenii et corporis vires debilitant. Assuescant potius ma- ture cubitu surgere. Hoc ad longaevitatem plurimum conducit, et matutinum tempus studiis est conve- nientissimum, ut dicitur: Aurora amica musis. Discant etiam civilitatem in accubitu et administratione mensae, de qua re extant elegantissima praecepta multorum.

In publico scholastici praecipue sint modesti ac revereantur tacita hominum iudicia. Non cursitent nec din in via publica morentur inepta curiositate inhiantes omnibus rebus, quae vulgo gerantur. Nudent vero capita coram viro honorabili. Non ludant, non lasciviant in glacie aut nive. Natationes seu lotiones aestivas in fluminibus, quibus plurimum inest periculi, vitent. In vestitu vereantur bonorum virorum oculos. Exserant manus ex tunicis, quae non sint nimis breves, sed genua euntium tegant. Calceos mun- dos habeant. Pileorum usus rusticis relinquatur. Illa vero dissecta et nimis quam laxa ac tumida feminalia seu cruralia, quae vanitas et luxus perditorum hominum excogitavit, prorsus interdicimus omnibus schola- sticis. Prohibemus etiam gestationem gladiolorum et sicarum seu pugionum 14).

In ludum caveant scholastici ne tardius veniant, in quo ut minus sit tumultuum absentibus praeceptori- bus, volumus, ut quilibet simulatque ingressus ludum fuerit, suum locum occupet nec quisquam sine gra- vibus causis in aliena classe conspiciatur. Praesentibus praeceptoribus tribuatur debitus honor et reve- rentia. Domi quilibet didicerit quae in ludo tenere debet. Vicinus non insusurret aut admurmuret vicino suo aliquid recitanti, ne ipsius negligentiam hoc modo confirmet.

Quae recitanda sunt aut legenda, ea studeant pueri clara, distincta et tardiuscula pronuntiatione efferre. Latine cum ubique loquantur tum praecipue in ludo coram praeceptoribus 15). Inter praelegendum non garriant nec interim aliis rebus occupati sint, sed toti pendeant ab ore magistri. Omni momento sint in- structi charta et calamo, ut annotent, si quid annotatu dignum audiunt. Non exhibeant praeceptori argu- menta ab aliis composita pro suis. Nec quisquam quaestus alicuius gratia vel alia quacunque de causa alteri argumenta exhibenda componat, ut praeceptor noscere possit cuiusvis ingenium et profectum in discendo. Si cum praeceptore vel alio viro honorabili loquendum est: stent pueri quieti et pedibus compositis et verecunde eum, cum quo loquuntur, intueantur.

Nihil nec emant nec vendant nec permutent nescientibus praeceptoribus. Dent operam, ut res pro- prias custodiant. Quod si quid ab aliis amissum offendunt, non retineant alienum, sed ad praeceptorem afferant, ut restitnatur. In latrina nec diu morentur nec tumultuentur, sed sint verecundi et invicem re- vereantur se. Nec quisquam in alium locum vadat ad exonerationem alvi aut vesicae. Diligant se invicem ut fratres. Si quis ab altero laesus sit, sciat sibi tamen non licere verberare quenquam aut ullo modo exercere vindictam; sed praeceptori relinquat ultionem, qui re cognita poenam sonti irrogabit pro modo delicti. Quae discordiae inter scholasticos in ludo oriuntur, in ludu et componantur. Nec ea quae in ludo

) Es war noch nicht lange her, daß ein blutiger Kampf der Eiſenacher Schüler vorgefallen war, bei dem fünf auf dem Platze blieben. S. Beiträge zur Geſch. der Schule Th. I. S. 20.

**) Das Lateinſprechen hatten ſchon die Reformatoren verlangt. Raumer I. S. 177. In den lateiniſchen Geſetzen Trotzen⸗ dorf's hieß es: Vernacula lingua uti ne audiuntor, sed sermonem latinum cum praeceptoribus vel aequalibus vel aliis doctis loquentes habento. In einem Lobgedichte auf dieſen Pädagogen wird geſagt:

Atque ita Romanam linguam transfudit in omnes. Turpe ut haberetur Teutonico ore loqui. Audisses famulos famulasque latina sonare, Goldbergam in Latio crederes esse sitam. Raumer 1. c. S. 221. Auch in Sturm's Schulordnung war Lehrern wie Schülern das Deutſchſprechen unterſagt; letztere mußten auch bei ihren Spielen lateiniſch ſprechen. Raumer S. 171. Eine ähnliche Vorſchrift beſtand auch in Würtemberg und Sachſen. Derſelbe S. 282 und 288. Vergleiche auch Ruhkopf S. 366. Die im Jahre 1588 zuerſt entworfene und 1599 publicirte institutio studiorum societatis Jesu enthält dieſelbe Vorſchrift. S. Raumer S. 302. Ruhfopf S. 380

2