Jahrgang 
1883
Einzelbild herunterladen

celeritate, et, ne modum excedere videatur, aliquantulum minuit vim verborum vocabulopaene addito; neque illud iamt, quod est in tertio membro, neglegendum est, quod cum significet ‚alsbald', hoc paulo post quam cetera accidisse indicat. Fandem autem vim ‚iam' in Caesaris commen- tariis habet b. c. II, 31, 8 ‚magna ex parte iam me una vobiscum de re iudicium facturum con- fido; b. c. III, 24, 3 ‚lam ex omnibus partibus subito scaphae signo dato se in hostes incitave- runt. Similis est hic Ciceronis locus, qui est Epist. ad Att. IV, 2, 3: ‚Tum ille subito in concio- nem ascendit, quam Appius ei dedit; nuntiat iam populo, pontifices secundum se decrevisse. Quod autem Paul haec verba ,et iam in manibus nostris' pugnare dicit et cum iis, quae sequan- tur, et cum tota narrationis ratione, propterea quod omnia, quae Caesar hoc capite exponat, per- tineant ad hostium appropinquationem, de ipsa pugna a medio demum capite XXI referatur: priorem scrupulum nobis removisse videmur, alter ubi sit, parum videmus. IIlis enim, de quibus disputamus, verbis nihil nobis dici videtur, nisi proxime illos ad Romanos accessisse, quod no- strates dicunt, ‚sie waren in handgreiflicher Nähe zu sehen. Atque ita intellexerunt Herzog. Moe- bius, Held, Kraner, Dittenberger, Doberenz, Dinter. Quos si omnes erravisse Paul dixerit, quod hanc significationem illis verbis subesse non probatum sit, revoco eum ad Virgilii Georgica II, 45 in manibus terrae: atque similiter, sed translate idem poöta scribit Aeneis Xl, 311 ‚ante oculos interque manus sunt omnia vestrase. Quod autem Paul antea, ubi narrationem sibi discrepare dicit, sic vertit handgemein werden', postea vero se jgnorare dicit, quid illa verba significent, pugnan- tia loqui ipse videatur, atque hoc unum probasse, eam, quam supposuit interpretationem, veram non esse. Malam autem emendandi viam is sequitur, qui aliquid, priusquam accuratissime excus sit, quia ipse falso interpretatus est, removendum atque interpolatori tribuendum censet. Statuimus igitur scribendum esse: zet jam in manibus nostris hostes viderentur. Badem enim celeritate

II. 30, 4nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est. Sic est in omnibus bonis codicibus multisque editionibus antiquis, sic etiam le- gitur apud Schneiderum, Frigellium, Duebnerum, Dinterum et Hellerus Philol. XXIV, 492 proba- vit; inferioris notae aliquot libri, velut Gottorpiensis, Egmondanus alii; exhibent hominibus Gal- lis quod aut receperunt aut commendaverunt Oudendorp, Duebner in adnotationibus, PaulZeit- schrift für Gymnasialwesen 1878 p. 193 adn., GeyerJahresbericht 1879* p. 369, Holder. Hi viri docti, ut hane lectionem praeferrent, qui fieri potuerit, non perspicuum est. Nisi forte existi- maverunt vocabula ‚omnes' et plerumque non posse coniungi. Hoc autem falso dici iam Schnei- der comprobavit, cum b. G. V, 57, 3; VII, 84, 5 eadem verba componi monet. Quamquam non ita Schneideri argumentatione scripturam codicum potiorum defendi existimamus, ut Helleri, qui Philol. XXI, 326 recte exposuit, ‚omnibus: hoc loco non modo tolerari posse, sed necessarium esse. Caesar enim, cum toto fere altero libro de Belgis narraret, quos c. 4 a Germanos oriundos esse dixit, si quid non modo ad Gallos Belgicos, sed etiam ad Celtas atque Aquitanos pertinere dicere volebat, ut id intellegi posset, omnes Gallos' scribere debebat. ,Galli' enim si simpliciter dixisset, quos nostro loco homines intellegi voluisset, eo minus manifestum esset, quod hoc no- mine Romani Celtas appellare consueverant; vide b. G. I, 1, 1. Atque recte Heller nos revocat adGallia omnisÜ b. G. I, 1, 1, et ‚natio omnium Gallorum VI, 16, 1, quae lectio codicum opti- morum cur nonnullis viris doctis displicuerit, difficile est dictu. Nostro autem loco qui homini- bus Gallis scribere maluerunt, vereor, ut hoc Caesaris loquendi consuetudini convenire, aliis locis possint comprobare. VI, 29, 1 quidem nolim cum Davisio et aliis scribere homines Germani'.

De aliis quibusdam locis Caesaris de bello Gallico commentariorum, quoniam haec disse- rendi facultas angustior erat, nuper disputavimus inPhilol. Anzeiger XIII, Supplementheft 1

p. 723 733.