Jahrgang 
1883
Einzelbild herunterladen

tur, s ut jde- nde- rrat? lectà erba Felut uodd Lere Gud Hebat, 10Co- rerum a per- alacri- auasci

enim dici non potest, quod subito aliqua de causa in aliquo oritur, sed quod aut natura certis rebus ingignitur, aut naturae lege certis condicionibus fieri solet. Velut Caesar b. c. III, 92, 3 dicit: zest quaedam animi incitatio atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studio pugnae in- cenditur' et b. G. VII, 42, 2 iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi est innata. Ad alteram autem significationem haec fere pertinent: Cic. off. I, 19, 64 ‚in hac elatione animi facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur, et Horatius sat. I, 3, 37neglectis urenda fllix innascitur agris'. Quod utrumque cum in nostrum locum convenire non videatur, scribendum existimo ‚iniecta este. Hoc quam prope absit a codicum scriptura, vides; congruere autem cum Caesaris loquendi consuetudine declarat b. G. I, 46, 4 ‚multo maior alacritas stu- diumque pugnandi maius exercitui iniectum est. Praeterea iniciendi verbum a Caesare simili modo usurpatur his locis: b. G. IY, 19, 4, ‚ut Germanis metum iniceret, VII, 55, 9 ‚iniciendi timoris causat, b. c. III, 23, 2 ‚magnum nostris terrorem iniecit.

II, 19, 6 8(hostes) subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt. His facile pulsis ac proturbatis incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine et iam in manibus nostris hostes viderentur. Eadem nutem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos, qui in opere occupati erant, conten- derunte. Sic omnes codices, nisi quod in minoribus rebus nonnulli dissentiunt; neque editores ante Holderum quiequam mutaverunt, tametsi nonnulli, velut Schneider, non omnia inter se con- einere intellexerunt. Apparet enim inepte dici primum ‚ut iam in manibus nostris hostes vide-

rentur, tum ‚eadem autem celeritate contenderunt. Quare Aemilius GrunauerZeitschrift für Philologie und Paedagogik 117, p. 170 ‚ut viderentur collocare voluit postContenderunt'.

At tum, etiamsi recte omnia procederent, tamen oratio tam male sonaret, ut sic Caesarem scribere potuisse vix quisquam crediderit; certe autem in hac incitata narratione ferri non potest. Paul, vir doctissimus, qui haud pauca ad Caesaris libros emendandos contulit, eo remedio usus, quod nimis amplexus esse videatur,Zeitschrift für das Gymnasialwesen 1881, p. 278 sequ. verba ,et iam in manibus nostris delenda censet, cui Holder assentitur. Quod quominus probemus, siqui- dem alio modo huie loco certe corrupto mederi posse videmur, ea ratio prohibet, de qua initio huius libelli praefati sumus. Esse autem nobis videtur emendandi via longe facilior. Narratur enim nobis hoc loco et hostes quid fecerint et ita quid effectum sit. Fecerunt autem haec: a) equites Romanos, qui usque ad silvas, ubi illi ordines suos constituerant, appropinquaverant, im- petu facto pepulerunt ac proturbaverunt, b) incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt. Quo effectum esse dicitur, ut paene uno tempore) et ad silvas 8) et in flumine y) et iam in manibus nostris viderentur. Apparet,« littera quod signavimus, effectum esse ex a), ex b), sed qui p effici potuerit, ex iis, quae dicta sunt, non liquet. Quod cum scriptor ipse sensisset, continuo addidit eadem celeritate eos adverso colle ad Romanorum castra contendisse. His igitur ver- bis illud c), quod quaerebamus, continetur, quo causa significatur, cur etiam in manibus Roma- norum hostes visi sint. Sed perspicuum est, tunc non dici potuisse ‚eadem aulem celeritate sed eadem enim celeritate. Videtur autem vocabulum ,enim nescio duo compendio scribi solitum esse, quod compendio vocabuli autem' simillimum fuit. Nam alio quoque loco de his particulis dissentiunt codices IV, 5, 2, ubi ‚autem legitur in R G I, ‚enim in PAMVTIL UH Barb.; V, 7, 8 autem plerique et optimi illi quidem codices habent enim, sed Frigellius cum recentibus libris mscr. exhibet ‚autemt, alii aliter mutant.Enim' igitur si scribimus, omnia sana esse putamus. Quae enim Paul praeterea affert, ut suam commendet sententiam, levia sunt. Nullam habere fidem ait, si Caesar dicat ‚ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine et iam in manibus nostris hostes viderentur. At magnum esse, quod hostes effecerint, ipse Caesar declarat, cum dicit zincredibili