Jahrgang 
1883
Einzelbild herunterladen

4

tantum modo Ambarrorum(vide etiam Livius V, 34, 5), lectionem potentissimorum codicum teneri non posse apparet.Aedui quominus delendum existimemus, ea retinet ratio, quod si mendum in omnibus est codicibus, verisimilius videtur aliquid a librariis omissum quam additum esse. Krafferti opinio ab ipso paene refellitur. Restat, ut decernamus, utrum ‚atque an ,quo' prae- ferendum videatur. Hac in re Caesaris loquendi consuetudine utrum commendetur, quaerendum est. Legitur autem apud Caesarem;idem atdue uno loco bell. Gall. II, 6, 2 ,Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec quo loco pronomen relativum ferri non potest; b. c. I, 24, 6 zidem profici ac si coram disceptetur' huc non pertinet. Contra ‚idem, qui' Caesar ita, ut proqui' poni possit ‚atquet, his habet locis: b. G. I, 12, 7; 26, 6; IV, 36, 4; V, 11, 7; 40, 4; VI, 17, 2. Quae cum ita sint, ‚eodem tempore, quo Aedui, Ambarri' scribendum esse statuimus.

1, 41, 4 ‚itinere exquisito per Divitiacum, quod ex aliis ei maximam fidem habebat. Sic plerique codices; Oudendorp, qui recepit, adnotat: vulgo adest ,Gallis'; ‚ex aliis Gallis' Aldus et ceteri ante Oudendorpium editores; ,Gallis: Ciacconius et Davisius; jex aliis: cum codicibus omnes post Schneiderum editores. Id ferri non posse, censuit Kellerbauer Philol. XXI, 160; post eum PaulBerliner Zeitschrift für Gymnasialwesen 1878, p. 169; contra quem quod Geyer Jahresberichte des philologischen Vereines zu Berlin' 1879, p. 354 disputat, per se intellegi hoc vocabulo ‚aliis' significari Gallos, quid ille verbis suis infirmare velit, parum videmus. Tota autem quaestio non in eo nititur, ut nonnulli viri docti existimaverunt, num zalii pro ‚ceteris' dici possit, sed num verba ,ex aliis nostro loco aliquid possint significare. Per se in hac locutione ‚quod ex aliis ei maximam fidem habebat, non est, quod offendas. Nam totum, cuius pars poni- tur, praepositione ex cum ablativo a Cuesare dici declarat b. G. II, 3, 1 ‚qui proximi Galliae ex Belgis sunt et V, 30, 2 ,ex vobis et b. c. I, 53, 3, ex omnibus. Possunt igitur haec verba significare: quod nemini aliorum(vel ‚ceterorum) maiorem fidem habebat quam huic. Sed hoc apparet, si qui vocabulo, alii? designentur, eos aliis, qui aut nominentur aut facile intellegantur, opponi debere. Qui cum nostro loco nulli sint, ita interpretari non licet. Nec timeo, ne quis ,ex aliis idem si- gnificare dicat atque ,ex aliis causis, ut locum intellexit librarius codicis Leidensis primi, qui, quod opinatus est, suo Marte exaravit:ex aliis ei causis fidem. Nam ne nominativus quidem aut accusativus pluralis vocabuli ‚alius: a Caesare in libris de b. Gall. pro substantivo usurpatur, nedum ablativus. Itaque verba ‚ex aliis, quod nihil significare videntur, ita mutari volumus ut legatur ‚jex Gallis', Quam mutationem a Ciacconio profectam cur respuerint viri docti, non vide- mus. An quod omnes fere codices inter se consentiunt? At multos locos, qui minus offende- bant, contra codicum auctoritatem mutare non dubitaverunt. An quod mutatio violentior erat? Sed vide, quam facile hic quis errare potuerit, praesertim si librarius verba non oculis subiecta habebat, sed ab alio lecta auribusque tantum percepta chartae mandabat. An quia, haec verba quod significant, huic loco minus convenit? Sed vel ii, qui ex Gallis: diserte improbant, velut Schneider et Geyer, Gallos intellegendos esse consentiunt. Statuimus igitur Caesarem quod ex Gallis ei maximam fidem habebat scripsisse hisque verbis, ut adsolet, brevissimis hoc dicere voluisse: Munus itineris exquirendi nisi homini magna fide digno deferri non poterat, ne qua fraude exercitus Romanus circumveniretur. Sed iis, quibus summam ex omnibus fidem habebat, Romanis atque amicis, mandare non poterat, quod hi neque linguae, nedue hominum neque 1oco- rum periti erant. Debebat igitur ex Gallis, quibus confidere minus poterat, sed qui illarum rerum cognitionem habebant, deligere eum, cuius bonam erga populum Romanum voluntatem ita per- spexerat, ut hac occasione exercitus Romani delendi non abusurum esse speraret.

I, 41, 1 ‚Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes, summaque alacri-

tas et cupiditas belli gerendi innata est. Sic ad unum omnes codices atque editores. Falso. Innasci