Quaestiones Caesarianaa 8 scripsit K 5. 4 Rudolf Menge-. S,
Librorum manuscriptorum, quibus Caesaris de bello Gallico commentarii continentur, cum eam esse naturam mihi persuaserim, ut, ubi inter se consentiant, aut eorum scriptura tenenda, aut, si id minus fieri potest, levi tantum manu mutanda sit, acriora remedia admodum paucis locis adhibenda videantur: consentaneum est, me ab eorum abhorrere violentia, qui, quaecunque se ipsos non ita dicturos fuisse existimant, ut libri exhibent, ea omnia aut delere aut mutare conantur. Quae lectiones autem tum amplectendae sint, ubi codicum aut classes aut familiae aut singula exemplaria inter se dissentiant, tametsi integrorum, qui dicuntur, auctoritati iure ple- rumque plus tribuitur, tamen, quod haud raro in his textus sine dubio corruptus est, ubi inter- polati, qui feruntur, vera auctoris verba praebere videntur, adhuc ex sola codicum auctoritate diiudicari non posse ad unum omnes consentiunt. Fore aliquando, ut certioribus ingrediamur vestigiis, spes non est dimittenda, neque vero id prius poterimus, quam diligentissime anquisitum sit, quae necessitudo inter singulos intercedat libros manuscriptos. Ubi enim patefactum erit, qui libri ex quibus aut descripti aut emendati sint, et qui fieri potuerit, ut multi multis locis lacunosi aut manci sint, alii aut lacunas expleant aut additamenta habeant, quae non medium aevum, sed antiquitatem ipsam redoleant, tum demum et singulis classibus eorum et consensui diversorum quid auctoritatis tribuendum sit, rectius aestimabimus. Quas quaestiones eum, qui nuper commentarios de bello Gallico cum apparatu critico edidit, Holderum instituere omisisse, multos mecum queri putaverim. Quem enim ille constituit textum, is non firmioribus fere ni- titur subsidiis, quam Schneideri, Nipperdeii, Frigelli, Duebneri, ut hodie quoque multis locis, non quid in archetypo scriptum fuerit, certa via assequi possimus, sed quid scriptum fuisse possit, coniecturam facere opus sit.
Haec praemittenda videbantur, priusquam hac, quantulacunque est, usi facultate de non- nullis Caesaris locis, qui vel in omnibus codicibus vel in parte eorum corrupti aut nobis aut aliis viderentur, nostram promeremus sententiam. Qua in re, tametsi Helleri viri doctissimi ra- tionem codices significandi longe esse lucidissimam esse intellegebamus, tamen quod usu recen- tiorum editorum non recepta est, Frigelli, quantum fieri poterat, signis malebamus uti.
b. G. I, 11, 4: Eodem tempore Haedui Ambarri— Caesarem certiorem faciunt—.’ Sic omnes meliores codices; multi recentioris aetatis libri, quos vide apud Schneiderum, habent Haedui Ambarrique“; in cod. Vindob. A Haedui' deletum est; editio incerta quae dicitur(quae prodiit Eslingae a. 1473) cum codice satis obscuro Orteliano praebet ,quo Haedui, Ambarrie, Aldus mul- tique post eum editores ‚quo Haedui Ambarri quoque“'. Codicum potentissimorum auctoritatem tuiti sunt Clarke, Oudendorp, Schneider, Nipperdey, Frigell, Duebner cet. Primus nostra aetate Dinter aut„Aedui“(ut nunc fere scribitur pro Haedui“) delendum iudicavit, quod probavit Heller, Philol. XXXI, p. 531, aut ‚quo Aedui“ scribendum, quod recepit Holder. Walther in edi- tione sua proposuit„atque Aeduit, Kraffert in ‚Beiträge zur Kritik— lateinischer Autoren, Aurich 1881* p. 9 Aeduis“, Cum gentis, quae dicatur ‚Aedui Ambarri', alibi nusquam fiat mentio, sed
1*


