Jahrgang 
1869
Einzelbild herunterladen

1 1

7

me zava avanhée, veni mihi celeriter auxilio, yt. 10, 24 jagçaiti avanhe, venit auxilio, yt. 10, 77 à thwà zbayai avanhe, te auxilio voco, yt, 10, 5 àca jamyat avanhe, veniat nobis auxiliatum; mananhe, vacanhe y. 67, 9. rafranhée yt. 10, 5. rafnanhaeéca yt. 1, 9. fradanhe(Nfrä dh) y. 43, 20. ràshayanhe(Vrash) y. 48, 3. 50. 9. vaocanhe(vac) y. 28, 11. vacanhe(vacanh subst.). ravanhe y. 10, 5. cravayanhe(Wru) y. 29, 8. vaènanhe(Vvaêen) y. 32, 10.

His allatis transitio nobis facile paratur ad Latinorum infinitivos, qui quin in activo quidem verbo eodem dativo-ase suffixi-as obliterato intellectu primariae formae conformati sint, dubium esse vix poterit, si comparaverimus av-ere= db-ase, bip-ere= 1o-ase. Quae infinitivorum conformatio tam arte sese applicat ad praesentis thema, ut, ubi deest vocalis intermedia, etiam suffixum-ase vocali destitutum appareat, cf. es-se, da-re, fer-re(¶er*se), vel-le(vel-se, v. Schleich. p. 263. 472 sqq.) Idem suff. iunctum esse cum perfecti themate, quod in is exit et tantum Latinorum est, hisce cogno- scitur exemplis: peperis-se, dedis-se, ſecis-se etc., alii infinitivi perfecti, ut dixe(Varr. ap. Non. p. 451, 16)= diarisse, decesse(Ter. Heaut. pr. 32)= decessisse in formis syncopatis habendi sunt. Huc quo- que refero infinitivos Plautinos, qui futuri esse putandi sunt, ut ewpugnasse-re, impetrasse-re, le- dasse-re. Quo simplicior autem et magis accedens ad antiquissimam formam horum infinitivorum forma videtur, eo maiores in explicandis verbi passivi infinitivis existunt difficultates. Quos quomodo viri docti explicare temptaverint vel potius laboraverint, fusius exponit Schleicherus p. 474 sqq. Qua de causa singulorum sententias persequi supersedeo. Liceat tamen commemorare L. Langium, cuius sententiam quomodo apud Schleicherum p. 475 expositam legi, allaturus sum. Ac primum quidem is infinitivum legier ex forma legi-fier mutilatum esse existimat, h. e. thema praesentis legi- compositum esse cum infinitivo fere, fieri. Deinde infinitivos ama-rier, da-rier ex formis ama-siere, da-siere natos esse dicit, h. e. praesentis themati adiunctum esse infinitivum siere, qui sit radicis es(esse) et vim habeat passivam. Denique infinitivos legi, amari ex formis legies(legi-ſiese), amasies(ama-siese) ita explicandos esse censet, ut abiecta littera s finali syllaba je in i sit contracta. Sed haec explicatio quamvis eo com- mendetur, quod Langius eodem suffixo se infinitivos verbi tam activi quam passivi formatos esse putat, tamen non omni caret offensione. Neque enim verisimile est, id quod Schleicherus p. 476 recte obiecit, infinitivum radicis es formatum esse, in quo passiva significatio insit. Quamquam igitur nihil adhuc prolatum est, quod ex omni parte satisfaciat, et valde verendum est, ne coniecturarum numerum temere augere videar, tamen quoniam in re difficillima versamur, id quod ipse conicio proponere non dubito. Ac mihi quidem in forma ama-s-ie-se, quam primitivam esse existimo, quatuor partes distinguendae esse videntur, primum verbi thema, quod est ama, deinde litera s, quod reliquum est pronominis reflexivi, tum suffixum-se, quo infinitivos verbi activi formatos esse supra vidimus. lam quaeritur, quid sit illud ie. Mihi in mentem venit hoc ie idem esse atque Indorum et Bactrorum ſa, quo in utriusque populi lingua verbum passivum formatur, ut tud--te= tund-i-tur. Hoc autem, quo omnem vim passi- vam contineri Spiegelius gr. p. 254 affirmat, ad radicem ire cum Benfeyo§. 874 et Boppio gr. sansc. min. p. 329 refero. Itaque formam dasi, quam Festus ed. M. p. 68 tradit, ex formis dasier, dasies, dasiese ortam esse puto. Ne quis vero miretur, quid verbum eundi valeat ad passivam significationem, hoc addo, apud Latinos etiam verbo veneundi passivam vim tribui et in lingua sauscrita, imprimis epica, saepissime verba eundi cum accusativo nom. abstr. iuncta pro passivis usurpari, cf. pàndutàâm, albitudinem adire= album reddi, vishadam gam, cousternationem adire= consternari, nishtam gam, finem adire= finiri, tripnim gam, satietatem adire= satiari. Ne hoc quidem praetereundum est in infinitivis Indorum, Bactrorum, Graecorum, qui in-dhyai,-dyai,-GOα exeunt, fortasse idem radici dha iunctum latere, quae Benfeyi et Curtii sententia est. Cf. Kuhni ann. 1, 25 27.

His expositis me convertam ad aliquot substantivorum dativos, qui cum rarius in Rigveda legantur. tamen ob eam causam potissimum memorandi sunt, quod ex iis non modo omnes graecae linguae infini- tivi exceptis iis, qui in- foeqt-GOα desinunt, sed etiam germanicarum dialectorum infinitivi apte deri-