Jahrgang 
1869
Einzelbild herunterladen

cu- sum eret ium ntea

lium

eiden hied lung

ellen

vorum

3

rationem habere potuisse valde dolendum est, ad hanc deductus est sententiam, infinitivum omnium ariacae stirpis linguarum sauscritae, pracritae, graecae, oscae, latinae, goticae etc. nihil aliud esse nisi substantivum verbale vimque eius primigeniam, ubi usus eius latius patere coepisset, ita paullatim auctam atque am- plificatam esse, ut hodie meram verbi notionem abstractam quam dicunt significaret 5). Aliquot annis post Hoeferum eandem rem persecutus est Boppius, qui in grammatica comparativa, praestantissimo illo libro, vol. III,§. 849 886 ex vedica dialecto quam Hoeferus leviter tantum tangere potuerat, plura petivit atque in suam rem convertit et quaestione subtiliter et doctissime instituta comprobavit infiniti- vum speciem nominis substantivi prae se ferre neque quidquam aliud esse quam substantivum abstractum, quod in singulis linguis vario modo conformatum videremus. Quamquam quae primaria infinitivi forma et natura fuerit, saeculis decurrentibus non iam in singulorum mentibus aut haesisse aut haerere conceden- dum est. Quo concesso ne illud quidem mirum videbitur infinitivi usum saepe a primigenia eius formae vi atque indole posterioribus temporibus abhorrere coepisse 6) Qua igitur ratione infinitivus in linguis sanscrita, bactrica, graeca, latina, gotica usurparetur, id mecum ipse constitueram ita perscrutari, ut usus infinitivi quemadmodum aut cum primigenia formae significatione consentiret aut ab ea abhorreret intel- legeretur. Atqui cum id quod mihi proposui angustos huius commentationis fines excedat et tota quaestio sit eiusmodi, ut fieri non possit, quin varias infinitivorum formas attingam, alias et alio loco de infinitivi usu disputaturus sum, hac autem scribendi opportunitate data tantum de infinitivi forma agam.

Prius autem quam accedam ad hanc quaestionem, libros quos in hac commentatione conscribenda adhibui enumerare mihi liceat. Atque praeter eos quorum iam mentionem feci hisce usus sum libris: imprimis Boethlingki et Rothi lexico sanscr., Paninis Sütris a Boethlingkio edit., Roseni editione Rigvedae, Aufrechti edit. hymn. Rigv., Beufeyi Sämaveda et eiusdem gramm. sanscr. mai., Delbruecki, viri doctissimi et humanissimi, qui me etiam literis adiuvit, commentatione de dativi usu in carmin. Rigv., Autenriethi comment., terminus in quem' inscripta, Boppi gramm. compar. edit. III., Schleicheri compendio gr. comp. ed. II., Spiegeli gramm. bactrica et commentario de Zendavesta, Justii lexico bactrico, Mommseni de dialectis inferioris Italiae libro, Monumentis linguae umbricae ab Aufrechtio et Kirchhoffio editis, Ulfila

a M. Heynio edito.

De infinitivi forma.

In Rigvedae hymnis, antiquissimis illis gentis indicae literarum monumentis, a quibus omnis haec quaestio proficisci debet, varias infinitivi formas reperimus. Ac primum quidem suffixo tu, quo ad sub- stantiva abstracta fingenda saepissime lingua sanscrita utitur, accusativi signo m adiecto infinitivi for- mantur, quorum usus ut in Rigveda angustissimis continetur ſinibus, ita in posterioris aetatis lingua, imprimis epica latissime patet. Sic legimus präsh-tum(Vprach), I, 164, 4⁷) vidvänsam üpa gat präshtum etät, quis scientem adiit rogatum hoc?-tum V, 79, 10 etävad véd ushas tväm bhüyo va dätum arhasi, tale vero, Aurora, tu plusve dare potes, cf. V, 36, 1, prä-bhartum IIl, 48, 1, prä-volhum X, 2, 3; jivätum J, 91, 6. VI, 47, 10. VIII, 47, 4, quod esse verum infinitivum Ben- feyus gr. mai.§. 918 asseverat. Hos infinitivos consentire cum Latinorum supinis in tum finitis iam

dudum intellectum est. Itaque pauca exempla attulisse satis habeo, ut 6-tum(i)= itum, änk-tum unctum, yök-tum= iunctum, jän-i=⸗tum= genitum. Umbrorum supina in tum vel tom

exeuntia, quorum m finale abiectum videmus, ex Aufr. et Kirchh. libro p. 149 petita appono haec: Tab. Eug. Ib, 10: pune puplum aferum heries, avef anzeriatu etu= Tab. VIb 48: pone poplo afero heries-

5) Vide sis ea quae Hoeferus libelli sui p. 60 62. exposuit. 6) Cf. ea quae Schweizerus in censura Boppi grammaticae comparativae Kuhni annalibus a. 1854 inserta p. 357 sqd.

iudicavit. ) Locos ex Rigvedae carminibus desumptos solis fere numeris significavi.