Jahrgang 
1869
Einzelbild herunterladen

Lust zu essen etich habe Lust zum Essen ²). Itaque tria distinguenda esse genera p. 99 dicit, a) infinitirum per se ipsum spectatum, b) infinitivum substantivi loco positum sive gerundivum, c) sub- stantivum verbale. Atque illum quidem infinitivum, quem verum esse supra dixi, medium locum obtinere inter participium et nomen, non ut utriusque formae naturam in se complectatur, sed ut ab illo pro- ficiscens ad hoc tam prope accedat, ut facillime transire in eius et vim et formam possit. Deinde in- finitivus, qui natura sua ex verbo finito modorum, numerorum, personarum significatione destituto oria- tur, si alii subiciatur verbo, ipsius notionem ad subiectum verbi regentis transire p. 82, 87. Hanc autem conditionem prout libeat tolli et infinitivum substantivi forma indui posse, qduo facto eum plenam qui- dem nominis vim ac potestatem, quatenus in ipsius naturam cadere possit, in se recipere, tamen pecu- liarem vim verbalem retinere, cum obiectum ab eo pendere possit quarto fere casu appositum. Sic in- finitivum transire in gerundium p. 8S. En habemus alterum genus, quod apud Graecos infinitivo articulo adiecto, apud Latinos gerundio et supino significari Humboldtius dicit p. 89 sqq. Iam vero si infinitivi forma tanquam nomen adhibeatur destitutum illud quidem omni vi verbali, unde aliam obiecti referendi rationem consequi necesse sit, vel si ex aliis verbi partibus substantiva conformentur, ex origine sua ea appellari substantiva verbalia, quae tertio illo genere contineantur.

Quae Humboldtius explicaverat, ea M. Schmidtius in commentatione quam supra commemoravi accu- ratius examinavit et magnam partem refellere studuit. Qui cum illius sententiam improbasset et cum Boppio infinitivum pro substantivo habendum esse existimasset, Humboldtius ut in campum descenderet eêt rem in disceptationem vocatam denuo tractaret permotus est. Et hic quidem epistula ad M. Schmidtium missa, quae in Aufrechti et Kuhni annalibus a. 1853. II, p. 242 sqq. publici iuris facta est, quae antea statuerat summo quo erat acumine defendit, qua in re non tam sui ipsius quam Bernhardii patrocinium se suscepisse fatetur, alia addidit p. 246, alia paulo immutavit, veluti p. 245 dixit in infinitivo inesse peculiarem ac plenam vim verbalem, quae ad temporis sive momentum sive spatium spectaret, et p. 247 infinitivum articulo instructum certum aliquid ac definitum significare eoque modo cum propriam exuisset naturam in merum substantivum abire. Cuius sententiam amplexi sunt Fr. Luebkerus et F. G. Dahlecke, quorum alter de usu infinitivi Plautino Slesvici 1841, alter de usu infinitivi HIoratiano Vratislaviae 1854 scripsit. Ne J. Grimmius quidem ab ea ratione deflexisse videtur, qui grammat. german. vol. IV, p. 56, 91 de universa infinitivi naturae disputavit. Plane aliam atque Humboldtius viam ingressus est A. Hoeferus libello de infinitivo imprimis sanscrito edito Berolini 1840. Etenim cum ille id solum ageret, ut eius quo hodie utimur infinitivi vim et naturam enuclearet atque certis quibusdam finibus eircumscriberet, hic ante omnia unde infinitivus originem duxisset quaerere instituit, quo facilius et certius hoc invento quemadmodum eius vis hebetata esset intellegeretur 3). Et profecto hanc rationem unam omnium veram et fuisse et esse ego quidem existimo. Hoeferus igitur cum in varias infinitivi conformationes inquisi- visset, qua in re eum temporum iniquitate neque satis vedicae dialecti neque omnino bactricae linguae)

²) Illud quod statuit Humboldtius discrimen in dubitationem vocavit W. Lindau, qui in libello de particulis ut et quod Halis Sax. 1831 edito de ea re haec bene exposuisse mihi videtur p. 113: mir kommt es vor, als wenn die Beziehung und die Innigkeit der Verbindung der Lust zu essen und der Lust zum Essen gleich gross wäre; und ist auch im zwei- ten die Selbständigkeit des Objectes der Lust in der Sprache markirter ausgedrückt, so ist im ersten die Vorstellung der Lust nicht weniger auf etwas angewiesen, was für sich und ausser dem Subjecte bestehend gedacht wird. In beiden Fällen drückt zu die Richtung der Lust nach aussen auf ihren Gegenstand aus und für sie kann es keinen Unterschied geben, ob die Vorstellung diesen Gegenstand als ein Handeln, das aber für jeden einzelnen Fall eine Handlung wird, oder als eine Sache darstellt und in der Sprache ausdrückt; beide haben für sie die Geltung eines Substantiellen und sind materiell und einwirkend in Bezug auf die Genugthuung der Lust.

³) Cf. Hoef. I. l. p. 60 adnot. f 4

4) Quod Hoeferus linguae bactricae exemplum e Boppii gramm. critic. desumptum attulit et dativos substantivorum suffixo ti formatorum loco infinitivi in bactr. sermone usurpari commemoravit, huic rei non multum tribuendum esse puto