De infinitivi vi et natura.
Scripsit Eugenius Wilhelnn,
Phil. doctor, gymnasii praeceptor ordin.
„
Constat inter omnes, qui in studiis grammaticis versantur, vix de ulla re maiorem virorum doctorum fuisse dissensionem quam de infinitivo. A Stoicis enim, qui cum primi suae ipsorum philosophiae ratione adducti universam grammaticam per se ipsam ac totam tractandam aggressi essent infinitivum solum verbum esse censuerunt, omnes ceteras flexiones verbi ur*ννονναυοναα vel-Guνειερασαα nuncuparunt ¹), usque ad recentioris temporis grammaticos, qui infinitivi et vim et usum explicare studebant, ab omni- bus fere varias de ea re et discrepantes sententias prolatas esse videmus. Ac veterum quidem gram- maticorum placita de infinitivo, quae interdum hariolantium esse videntur, historia duce deinceps enarrare et quid rectum falsumve sit examinare ac ponderare hoc loco non meum esse existimo. Quae qui accu- ratius cognoscere volent, eos reicio ad commentationes scholasticas a. 1826 sqq. editas a M. Schmidtio, gymnasii Ratiboriensis et C. E. A. Schmidtio, gymnasii Premislaviensis pracceptoribus. Novissime egerunt de ea re Baderus, gymnasii Schleusingensis praeceptor, qui in commentatione a. 1860 edita grammaticorum graecorum de infinitivi natura placita examinavit et Schoemannus in libro qui inscribitur Lehre von den Redetheilen nach den Alten, Berlin 1862. Atque hic quidem rationem habet eorum, quae GRIMMI, BOPPI, PoTTl, CURTII, aliorum studiis assiduis et ingeniosis inventa sunt, ille ea omnia plane ne- glexisse videtur, cum in extrema commentatione p. 14 hisce verbis de infinitivo iudicat: ad hunc per- veni quaestionis finem, ut neque prorsus ad verbi species adnumerandum infinitivum nec omnino ab eis discerpendum esse statuam, sed vocabulorum quoddam genus efficere medio inter verbum et nomen substantivum loco positum. Hoc utique mirum videbitur, si meminerimus iam ante plus quam quinqua- ginta annos Boppium in libro qui inscribitur Conjugationssystem des Sanskrit, Lateinischen, Persi- schen, Griechischen, Germanischen, Frankf. 1816, quo edito linguarum ariacarum ratione ac via com- parandarum fundamentum iecit, cum de iufinitivo graeco disputaret, p. 71 haec addidisse: tale quidquam ex substantivo et verbo conflatum, quod esse infinitivum fingerent, omnino in nulla lingua reperiri et tale monstrum cum Centauris fabularum comparandum esse. Boppius enim in omnibus linguis quae sanscrito sermoni cognatae sunt graeca, latina, persica, gotica, germanicis infinitivum esse substantivum contenderat idemque inter infinitivum articulo vel instructum vel orbatum linguarum germanicarum et graecae et infinitivum nudum, gerundium, supinum linguae latinae discrimen ad ipsius rei naturae per- tinens intercedere negaverat p. 38, 71, 107, 132. Quam Boppi sententiam impugnavit Guilelmus Hum- boldtius in Schlegeli bibliothecae indicae vol. II, a. 1824. Qui cum omnium acutissime hanc rem in- vestigasse dicendus sit, quid de infinitivo senserit, breviter exponere in animo est. Is igitur in hunc fere modum disputat p. 74, sqq.: se nullo modo adduci posse, ut verum infinitivum cum verbo iunctum nomen esse credat, nec dubitare, quin aliquantum intersit inter hanc utramque sententiam„ich habe
¹) Apollonius Dyscolus in libro qui est rεοε συαντ⁴εεας I, 8, p. 31. Stoicorum sententiam ita refert: ol ο rTVůjg
7. 317 2 2 1— 1. 2.„„ 2 Frodc d αμμν(G dαεεασασον*y„ a⁴donα 6H⁷ιμυαι, 6 ³ πμικ̈νmπαε α Odε uννονε m ouμμαα εα ετν τες dν rouroν ꝓνακdideig.
1


