12
proponit. Atque utut de metempsychosi cogitavit et quamvis non ex omni parte sibi constiterit, quod et veteres jam animadverterunt ¹), hoc unum nobis tenendum est: credidit Plato, animum esse immor- talem et hominibus defunctis varias assignavit sedes: alios igitur, quorum animus libidinibus inquinatus sit, non sese extollere posse in superiores beatorum regiones opinatur, aliis vero iisque maxime, qui philosophia ad veritatis contemplationem pervenerint, viam patere in loca illa coelestia et pulcherrima persuasissimum habet. 2). Atque hoc dogma Plato secutus, ubi in illo dialogo, qui inde ab omni tempore laudibus celebratus est, finem imposuit Socrates orationi, eum enixe facit hortantem amicos, ut turpitudinis labe abstineant, animum vero ornent prudentia et virtute et sic quidem mortem placide expectent.
1) Galen. de foet. form.: T. IV. p. 699 ed. Kuhn: xα ⁴ο ne0 rouroν 10iς pyοανπα να ν ειdν, ν& ne0
raν νπ XXovνπmπον νοαε:νυν εν rοεν ε vs cuoũ„O‿νμμαονυνευοσνμεντιμέα, ε—ꝛmοοετν εμαμον Ʒrεοννεi Gxποννναααι
nel dy B.νττq‘]Oερα ϑοαʒ IAdrν ε„ν roς πQον m*fννα é-*οο. Perbene de hac re egit F. Susemihl. l. c. p. 85 sq. ²) Cf. A. I. v. Beeck Calkoen de Platonis Phaedone. Traj. ad Rh. 1830.


