Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

documenta(Jamblich.§ 134: ö§ ε&ꝓ†ινοσeσε 1* Laνντον υρνυν1ν‧‧ is y, au π³νσνεων ες ⁴⁶ ⁶σ⁷α-sis- Anlu‿εi, ous e eeανς αἀůoνυmje Siovs, w roεντέμνν τ⁶ηα τεεννμηοα πανοεεᷣνε.). Ubi tertio autem loco de ceremoniis agit Jamblichus religionibusque, quas ipse Pythagoras statuerit servandas, de animo corpori alligato sermonem habet.(Jamblich.§ 153 αimτάαἀ εες⁵ςαι dεεον Uwhfs sio τ νυα. Quod denique Jamblicho auctore philosophus disserit(Jamblich.§ 108. 168. 169), animalia nobiscum con- junctione quadam teneri ideoque exceptione tamen admissa iis parcendum esse, id neutiquam praeter- eundum est eoque sine dubio ad Pythagoricam illam metempsychoseos doctrinam revocamur. Haec ipsa Pythagorae opinio eo magis per totam antiquitatem longe lateque diffusa erat, quo major erat auctoritas, quam apud veteres Pythagoras habebat 1). Haec causa etiam fuit, cur et pedestris orationis scriptores et clarissimi poetae opinionem de animorum migratione persaepe imitando exprimerent, ut Ovidius(Meta- morphos. I. XV, 158 175), apud quem Pythagoras de se ipso hosce versus fundit:

Morte carent animae; semperque priore relicta

Sede, novis domibus vivunt habitantque receptae.

Ipse ego, nam memini, Trojani tempore belli

Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam

Ilaesit in adverso gravis hasta minoris Atridae.

Cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,

Nuper Abanteis templo Junonis in Argis.

Omnia mutantur; nihil interit. Errat, et illinc

Huc venit, hine illud, et quoslibet occupat artus

Spiritus, eque feris humana in corpora transit,

Inque feras noster, nec tempore deperit ullo.

Utque novis facilis signatur cera figuris,

Nec manet, ut fuerat, nec formas servat easdem,

Sed tamen ipsa eadem est: animam sic semper eandem

Esse, sed in varias doceo migrare figuras.

III.

Ubi primum Aegyptus patuit peregrinis, quicunque Graecorum in summum sapientiae fastigium emer- gere volebant, in mirificam istam terram proficiscebantur ibique optimarum artium vacabant studiis. (N. Bachius, Solonis Atheniensis carminum quae supersunt p. 40.) Quo factum est, ut et Pythagoras et Plato iter facerent in Aegyptum, ut sacerdotes audirent eruditissimos eorumque rerum divinarum et humanarum consequerentur scientiam 2). Neque igitur mirandum est, si in utriusque philosophi dictis varia cernimus vestigia aegyptiaca. Quod enim in Phaedone autumat Plato, philosophiam meditationem esse mortis, sacerdotes nos docent aegyptii, pro nihilo mortem esse habendam, sed veram vitam tum

¹) Etiam ejus discipulis magnum honorem tribuebant veteres scriptores. Isocr. Busir. 11: Erο ννυν τονσςσ ττνοωσmQοιοι uswrous Exsiwou(Pythagorae) œ⅔νντs elwcr, deμ̈eτας Hαανιμαέανο⁴ςμν, ode Sm 1 5ye syiorm döguαᷣꝝν ε᷑vτde. A. Gladisch, Einleitung in das Verständniss der Weltgeschichte, 1. A.: Die alten Schinesen und die Pythagoreer p. 479.

2) In dubium hoc iter etiam vocatum est. Cf. Heinrich v. Stein, sieben Bücher zur Geschichte des Platonismus. Gôtting. 1862. 64. 2. B. p. 172: Es handelt sich auch hier um die häkliche Entscheidung, ob der Aegyptische Aufenthalt mit Recht aus dem Plato heraus, oder mit geringerer oder grösserer Willkür in denselben hinein interpretirt ist. Und da will es mir denn scheinen, als ob zwar keine einzige Stelle die Möglichkeit des Aufenthaltes in Aegypten ausschlösse, aber auch ebenso wenig eine einzige denselben zu irgend welcher Wahrscheinlichkeit erhebt. Unter den Berichterstattern tritt kein Führer als Hermipp auf. Diesem vindicire ich daher den Ursprung der Aepyptischen Reise des Plato, gleichviel ob er dieselbe mehr nur in der Form der blossen Vermuthung oder geradezu 4 dreiste Behauptung geäussert hat.