Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

die integer repertus ac duodecimo rogo impositus, postquam in vitam rediit, haecce spectasse sese memoriae prodidit(Rep. p. 614 B 621 A) 1). Veni, inquit, simulatque animus e corpore exiit, una cum multis in locum quendam divinum et ad duos terrae hiatus, quibus item duo in coelo oppositi erant. Inter hos sedebant judices inferorum, qui causa cognita justos ad dextram et sursum per coelum profi- cisci jubebant, signis in pectore affixis, injustos autem ad sinistram et deorsum ablegabant omnium facto- rum post tergum signa gestantes. Atque ego, cum accessissem, jussus sum et audire et spectare omnia eorumque hominibus nuntium afferre. Tum vero per utrumque coeli et terrae hiatum animi abierunt, partim ex terra ascendentes squalore et pulvere pleni, partim puri descendentes e coelo. Quicunque autem advenerunt, e longo quasi itinere appropinquare videbantur et in pratum sese conferentes tanquam in festo coetu recubuerunt 2). Narraverunt deinde alii dolentes et flentes et recordantes, quanta per- pessi essent in mille annorum itinere subterraneo, alii, qui e coelo descenderant, delicias et pulchritu- dinis spectacula depinxerunt. Utrique autem iter confecerunt centenis quibusque annis, quantum est vitae humanae spatium, ut decemplicem injuriae poenam subirent, qui scelera quondam commiserant, itemque qui justitiam et probitatem coluerant, decemplici praemio afficerentur. Exactis autem mille annis, postquam septem dies quieti in prato dederunt animi, octavo iis in locum quendam excelsiorem erat ingrediendum. Tum Parcis praesidibus fatorum interpres, sortibus et vitarum exemplis e Lachesis gremio sumtis, de tribunali pronuntiavit ³): Animi caduci, incipit alius mortalis generis mortifer circuitus. Non vos daemon sortietur, sed vos potius daemonem eligetis. Qui primus sortem ceperit, is primus eligito vitam, in qua ei manendum erit. His dictis sortes omnibus projecit, et quivis eorum, quae sibi proxima erat, arripuit. Deinde quoque vitarum exempla et hominum et animalium diversissima fatorum interpres in solo posuit: alii superioris vitae studio ducti vel eandem vel certe ei similem expetiverunt, alii vero non hominum sed animalium elegerunt vitam, itaque Orphei animum vidi cycni, Thamyrin lusciniae vitam adoptantem. Quo facto ad Lachesin accesserunt, atque postquam in campum profecti sunt Lethaeum, biberunt e flumine Amelita, quo omnium rerum memoriam delerent. Cum vero ad mediam noctem dormivissent, tonitru et terrae motu excitati ad novam prosiluerunt generationem. Atque equi- dem, quominus haurirem e flumine, prohibitus sum neque scio, quomodo redierim in corpus, sed subito mane circumspiciens me rogo vidi impositum).

II.

IIαꝙραν ποντοο εν EldGεανν ετοννσεων sinεεmν, rνᷣν αάνmπ μνν ασνιμα τεᷣνννεerα, ds dLv dαemνρντασα oiνναένναν ⁴ςασνq O⁊Mcs dy*ονοQu Nο εναν αάνονι ꝙςεεμυν dsενςσο ſxνα) Atque quis neget, hanc totam de animorum immortalitate et migratione opinionem pendere e philosophi Samii vel Orphi- corum fabulosorum decretis?(Chr. A. Lobeck, Aglaophamus sive de theologiae mysticae Graecorum causis. P. II, I. II, c. III, p. 795 sqq.). Sane quam Pythagorae vestigia Plato pressit neque solum doctrinam de immortalitate ab illo sumsit, sed etiam cum hac cohaerentem dereuνσινσαεασς opinionem et e Pythagorae

¹) Tiedemanni dialogorum Platonis argumenta p. 235. G. Stallbaum, h. I. observavit, omnes, qui Eris personae mentionem fecissent, e nullo alio fonte hausisse nisi e Platonico. Clemens Alex.(Strom. V, p 598, D. T. II, p. 710) hune Erem Persarum Zoroastrem fuisse sane non credibiliter contendit. Cf. quoque de Ere G. Irhovii de Palingenesia veterum I. III. Amstelod. 1733. p. 348 sq.

²) Fr. Ast. annotationes in Phaedrum vol. I, p. 422: Hoc pratum etiam 16 εεαeς τι⁴⁶ον vocatur vel ετς dεεινν Cf. libros, quos de hoc prato citavit Astius et Gorg. p. 524 A, Phaedr. p. 248 B, ubi hoc pratum commemoratur, in quo judices pro tribunali dicant.

³) Tiedemanni argumenta p. 236.

¹) De tota Eris narratione v. I. Friesii histor. philosoph. vol. I, p. 331.

5⁵) Maxim. Tyr. diss. 287(not.).