Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

philosopha est haec beatae vitae descriptio, quae vix reddi et exprimi potest.(Phaedr. p. 245 C 245 A). Animus vero etiam in Phaedro est immortalis, quippe qui principium motus sui in se ipso habeat ¹). Comparatur deinde animus cum bigis alatis eorumque auriga. Aurigae imagine significatur ratio, cujus summum in homines est imperium, alter equus bonus atque generosus ostendit 70 ϑ(⁴μμεμιεᷣ, quod rationi obsequitur libenter, alter eodem imaginis involucro significatur w Eννυνννπᷣν quod ad pravas fertur cupiditates atque libidines. Ut autem deorum animi, ita hominum alis aliquando fuerunt instructi. His in altum sublati in deorum sedes ascenderunt, multi vero eorum ad verum ibi spectandum non per- veniunt et fractis alis in terram lapsi sunt de coelo 2). Tum in prima generatione pro sua quisque natura terrena induerunt corpora, sed nondum in animalia transeunt. Etenim alii, qui maxime sunt versati in expetendis rebus divinis in eos migrarunt, qui postea nati sunt sive philosophi, sive pulchritudinis cupidi, sive musici et amatorii, alii deinde in regem decendunt legitimum, aut in virum bellicosum et impera- torium, tertio loco alii in rerum civilium studiosum, aut rei familiaris administrandae aut quaestus faciendi peritum, quarto in gymnasticum laborum amantem aut in eum, qui medicinam factitabit, quinto in eum, qui vaticinationi aut mysteriis operum dabit, sexto in poetam aut alium quemvis eorum, qui apte in imitatione versantur, septimo in opificem aut agricolam, octavo in sophistam et popularem, nono deni- que in tyrannum. Atque hi omnes, quicunque sancte se gesserunt, postea meliorem nanciscentur sortem, qui contra injuste, sortem deteriorem ducent. Neque in eandem, a qua profectus est, conditionem re- vertetur animus decem milibus annorum nondum peraetis, animis exceptis eorum, qui primae classi sunt adscripti quique jam post tertium ambitum mille annorum recuperatis alis evolantes abeunt: ceteri enim, qui in numero reliquarum octo classium referuntur, post primae vitae finem judicium subeunt atque partim poenas dantes sub terram tendunt, partim judicio absoluti in coelum elevantur et illic vitam agunt honestam et pristinae convenientem. Anno vero millesimo praeterito ambo inde revertuntur et eam vitam deligunt secundam, quae iis grata sit. Tum animus humanus transit in bestiam, et si olim animus hominis fuerat, in hominem iterum mutatur.

Talis est descriptio migrationis animorum, qualem in Phaedro deprehendimus. Atque si facile largiri possumus, magnam partem eam quadrare ad priorem, discrimen tamen in eo cernitur, quod in Phaedro illam relatam videmus jam ad vitam nostrae praecedentem, in Phaedone contra migrationis post hanc nostram vitam mentio fit, neque non differt in eo alter dialogus ab altero, quod in Phaedro etiam tem- pus, quo uτεᷣαμνιιιννςα locum habeat, constitutum est atque definitum 3).

Atque tempus quoque praescriptum est in decimo libro Reipublicae 4). Etenim quum docuisset Socrates, a diis amari homines justos, contrarium accidere injustis, de poenis verba facit et de prae- miis, quae homines maneant post mortem. Sequitur deinde Eris Armenii narratio, qui quae viderit apud inferos, nobiscum communicat. Hic enim Er in proelio occisus, putrescentibus jam aliis, decimo

¹) G. Stallbaum. prolegg. ad Phaedr. p. VI.

) v. Heusde l. c. p. 90, 91.

³) A. B. Krische über Platons Phädros. Göttingen 1847. p. 66: während er Zeitumläufen redet, dagegen in der Politie die jedesmalige Wanderung tausendjährig sein lässt. Die Bestimmungen der ganzen Periode wurden von den Anhängern der Metensomatose verschieden angegeben; die Aegyptier beschränkten sie auf 3000 Jahre; Empedokles setzte dagegen die Verbannung seiner Dämonen auf 30000 dαν, d. h. nach der zu Grunde liegenden Dreizahl auf 10000 Jahre an. Wenn Plato hiernach gleichfalls 10000 Jahre annimmt, so darf dieses nicht auf eine bestimmte astronomische Periode, den usεαο vivντog, zurückgeführt werden, weil der ganze Ansatz wiederum durch die heilige Dekas bedingt ist; in der Politie bestimmt er die Länge des menschlichen Lebens auf 100 Jahre und lässt die Seele in der jedesmaligen Wanderung die Busse zehnfach büssen; darum soll auch im Phädros die Seele nicht unter 10000 Jahren zurückkehren, also überhaupt zehnmal die Wanderung antreten, ehe sie heimkehren kann,

(Plato) im Phädon nur von langen

oder ehe sie

wieder befiedert wird. cf. Backhuizen van den Brink, variae lect. philosophiae antiquae. Lugd. Batav. 1842, p. 31 sq., ubi inprimis de Empedoclis voce doꝛ quaestio instituta est.

) De tempore in Timaeo finito v. A. B. Krische I. c. P. I. p. 150.

p. 69. H. Martin, études sur le Timée de Platon, Paris 1841.

.