Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

aetheri vicinam et mire pulcram pii aliquando inhabitaturi sint, inferior denique, tristis, horrida impio- rum manibus sit destinata. ¹) Etenim simulac defuncti in eum locum venerunt, quo a daemone quisque perductus est, et qui sancte vixerunt et qui aliter, judicium suum subeunt. Qui vero in vita medium quoddam tenuisse reperti sunt quique igitur neque insigniter improbi neque eximie sancti et probi fuerunt ²), in paludem descendunt Acherusiam ibique habitant et de injuriis, quas fecerunt, purgantur et absolvuntur itemque singuli quique pro meritis praemia reportant. Qui autem scelera tam nefaria com- miserunt, ut insanabiles esse videantur, quique sacrilegia multa et magna vel caedes patraverunt, hos omnes sors, quae iis convenit, conjicit in Tartarum, alii contra, qui magnis sed sanabilibus astringuntur scele- ribus, necessitate eadem quidem coacti in Tartarum detruduntur, sed anno peracto ad paludem Acherusiam perveniunt eosque, quos necaverunt vel injuriis affecerunt, implorant et obtestantur, ut ipsos sinant progredi per paludem et culpa absolvant. Venia impetrata palude exeunt eorumque malis finis affertur: si vero iis non ignotum est illique sceleris poenam non praetermiserunt, in infimum, quem commemo- ravimus locum, in Tartarum rursus dejiciuntur ibique commorantur tam diu, donec eos, quos laeserunt exoraverint: haec enim poena a judicibus constituta est ³). Longe meliore autem conditione utuntur, qui praeter ceteros integerrime vitam egerunt. Locis, qui in terra sunt, tanquam carcere liberati, in supernas illas regiones puras et divinas ascendunt ibique habitant: qui denique philosophia sunt pur- gati, per totum reliquum tempus corporibus vivunt soluti et in sedes illis etiam pulchriores transeunt, quae non facile sunt indicandae quibusque describendis tempus non sufficiat. Sed jam horum, quae diximus gratia nihil, inquit Socrates, nobis intentatum relinquendum est, ut virtutem consequamur et temperantiam, nam praemium pulchrum est et spes magna.

Ita in altera hac fabula agitur de futuro animorum statu atque animorum migratio certe significa- tur. Sed etiam in dialogo, qui diu ante Phaedonem scriptus est, in Phaedro notam et apud veteres scriptores pervulgatam opinionem reperimus. Celebravit autem Plato illustri oratione pristinam animi indolem:quam sane descriptionem haud temere dicamus, exordium esse sublime et quasi r900œ Gον universae philosophiae Platonicae. Nec sane quid fingi poterat, quod excelso philosophi proposito aptius esset et convenientius. Nam cum statueret, animos hominum ex alia quadam vita in haec corpora migrasse, tribueretque philosophiae gravissimum munus, ut eos restitueret in pristinam conditionem, con- ditionis illius perfectae perfectum adumbrandum erat exemplar, quod intuentes philosophi in eoque penitus defixi, ad ejus similitudinem et semet ipsos et alios informarent. 4⁴) Atque poetica simul et

gleiche Vorstellung zu Grunde, dass die Seelen der Guten in ein göttliches Leben, d. h. zu einem von den Schranken der Sinnlichkeit befreiten Dasein und Fürsichsein gelangen, die Seelen der Schlechten dagegen in einem ihrem Begehren und ihrer Neigung entsprechenden Zustand verharren, nur dass es ihnen theils an Stoff fehlt zur Befriedigung ihrer Lust, theils diese selbst durch die Art, wie sie dieselbe befriedigen müssen, ihnen zur Strafe wird. Dass es in dem früheren Mythus die Begierde ist, welche die Seele der Schlechten zu neuer Verbindung mit dem Köôrper treibt, hier aber die d&ναέ̈ ist keine wesentliche Verschiedenheit, da beides, die dyᷣyxn, die physische Nothwendigkeit, und die Begierde, der blinde nur dem Gebote der Sinnlichkeit folgende Naturtrieb, sich sehr wohl als Eines fassen lässt. Dass aber der Seelenwan- derung hier nicht so ausführlich gedacht wird, wie dort denn angedeutet wird sie allerdings, kann nicht befrem- den, weil in dem früheren Mythus das Verhältniss der Seele zum Leib das Wichtigste war, um welches sich die ganze Schilderung bewegte, während hier der Zustand der Seele nach dem Tode im Allgemeinen dargestellt werden soll.

¹1) G. Stallbaum. praef. 54.

²2) G. Stallbaum. qui recte explicat verba deααυς eiercr, citat l. de Legg. 907 A: deνισςσέσρσσν‿ 1⁴α(⁷ν qr⁴αοσ LEu, O? r0 diæco Oux νπτε 1000 be Lveεrα ϑυςσνν.

³) Cf. Gorg. fabulam p. 523 A 526 C, ubi eodem modo a judicibus sententia fertur, utrum animi sanabiles sint necne. Sanabiles corriguntur, insanabiles in summum dantur cruciatum; qui vero probe vixerunt, quod philosophis potis- simum contingat, ad insulas beatorum mittuntur. In Timaeo p. 42 B, qui vitam suam bene transegerunt, in familiare sibi sidus revertuntur, ut ibi aetatem degant beatam: quam qui non assecuti sunt, in secundo ortu mulieris recipiunt naturam. Si deinde non desistunt improbitate abstinere, pro moribus animalium induunt naturam, quoad rationi sint ob- edientes. Cf. praeterea Theaetet. p. 176 B sq. Legg. X p. 908 D.

) v. Heusde, initia philosophiae Platonicae. Traj. ad Rh. vol. I, p. 86.