Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

4

Tertio hoc argumento absoluto progreditur philosophus ad mythum, qui in Phaedone inest, primum, quo quae animi post mortem conditio sit, exponat p. 80 C 84 E.: arcte enim cohaeret haec fabula cum ea opinione, quam modo de animi immortalitate in medium protulerat.

Ubi, inquit Socrates, homo mortem obiit, corpus, quod spectabile est cuique, ut dissolvatur, con- venit, satis diu tamen conservatur, et si quis in ipso aetatis flore mortuus fuerit 1), vel hac aetate perdiu superest: immensum vero tempus corpus manet integrum, si, quod Aegyptii facere consueverunt, arte condiuntur mortui: quia etiam si putrescat corpus, nonnullae ejus partes, nervi, ossa, immortalia prope sunt habenda. Si vero corpus ita comparatum est, velim tibi persuadeas, animum quoque purum, nobilem quique cerni non possit, migraturum esse ad bonum sapientemque deum, neque hoc verum est, quod multi opinantur, animum a corpore liberatum et dissolutum et dissipatum protinus esse interiturum. Imo potius, si animus purus discesserit, corporeum nihil secum trahens, quia ne minimam quidem cum corporibus habuerit contagionem, tum ad divinum sibi simile, immortale, sapiens se conferet, atque illo cum peryvenerit, felix erit, errore, dementia, saevis cupiditatibus ceterisque malis humanis liberatus, et quemadmodum de initiatis dicere solemus, cum diis reliquum tempus vitam aget beatam. Quodsi vero pollutus et impurus a corpore decedat, quippe qui humanis se vitiis contaminaverit libidinibusque se dederit effusis atque effrenatis, is animus non per se ipsum integer evadet, sed propter consuetudinem, quam cum corpore tenuit, gravatur ab eo et ad spectabilem retrahitur locum atque circum monumenta et sepulcra errare et vagari cogitur, donec naturae carporeae cupiditate rursus corpus induat. Animi vero, qui ita poenas dant, ejusmodi mores imitantur, quales antea in vita exercuerunt.

li igitur homines, qui ventri dediti per lasciviam et inertiam vitam egerunt, in asinos iisque similia animalia convertuntur, alii autem, qui injurias, tyrannides, rapinas prae ceteris expetiverunt, in lupos, accipitres, milvos abeunt, atque pro similitudine morum alii in alia belluarum genera. li vero, qui popu- larem civilemque virtutem quiquè temperantiam et justitiam sine philosophiae studio usu comparatam ex- ercuerunt, in genus quoddam mite se vertunt, in apes et vespas et formicas, vel etiam deinde iterum in genus humanum. In deorum autem genus quod dixi nulli fas est pervenire nisi iis, qui philoso- Pphati sunt et discendi cupiditate flagrantes plane puri decesserunt. Hi enim neque rei familiaris jactu- ram timent, ut ii, qui pecuniae cupidi sunt, neque contemtum metuunt et ignominiam aerumnosae vivendi rationis, ut ii, qui ambitione quadam ad honorum studium ducuntur. Quamobrem, qui animum maxime curae habent, non eandem viam ingrediuntur quam illi, qui omnes suas cogitationes in corpus conferunt colendum: nam philosophis persuasum est, in corpore tanquam carcere quodam vinctum teneri animum illique quasi agglutinatum esse. Atque ut paucis verbis iterum rem cromprehendam, philosophi animus se liberare studebit corporis societate neque se regi patietur cupiditatibus, quibus quasi clavo corpori affigitur, neque impurus migrabit ad inferos, sed verum semper tuens et divinum post mortem ad eos animos perveniet, qui sibi cognati sunt.

En habes Platonis de metempsychosi opinionem, qualis in primo Phaedonis mytho continetur. Eo- dem deinde philosophus in secunda fabula redit, quam a p. 108 C usque ad 114 C enarratam legimus. Quarto enim argumento asseveraverat, contraria non se invicem recipere animumque igitur, qui vitam corpori afferat, formam illi adversantem non admittere et inde immortalem nec unquam interiturum esse. Nunc vividis coloribus depingit hominum variam, qua post mortem utantur, et diversam conditionem. Neque dissentit Plato in altero, quem nobis adumbravit, mytho cum illo, quem antea exposuerat, in utroque enim eadem sententia inest, bonorum animos divinae participes fore vitae, malorum contra in eo statu permansuros, qui naturae suae respondeat, si ab eo discesseris, quod in primo mytho animus cupiditate sua ad renovatam cum corpore conjunctionem ducitur, in secundo necessitas duaedam domina-

tum tenet. 2) In hoc autem distinguuntur tres terrae regiones, quarummediam nos incolamus, superiorem

¹) Ita interpretatur verba graeca G. Stallbaum. in edit. p. 171. *2) A. Bischoff, Plato's Phädon. Erlangen 1866. p. 212: Denn im Wesentlichen liegt doch beiden Mythen die