Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

OUAESTIONUM PLATONICARUM

Specimen III: Platonis de animorum migratione opinio.

Diatonis celebratum dialogum, Phaedonem, legentes incidimus in Socratem familiares sermones con- ferentem cum amicis ante obitum prope instantem. Postquam autem Socrates, ut instituerat, in exordio quaestionis, in qua versatur, copiosissime demonstravit, virum sapientem aequo mori animo, evincere deinde studet,animum post mortem quoque manere superstitem et usque vi vitali atque intellegentia praeditum esse. ¹) Quam opinionem ut amicis suis probet, varia in medium profert argumenta. In- cipit autem a consideranda mutationis vicissitudine eaque demonstrat, contraria prodire ex contrariis ita- que animum non interire sed mutare tantum statum et conditionem suam: e vita fieri mortem, ut e vigilia somnum, et perinde ut somno vigilia succedat, ita mortem vitam necesse sequi. ²)

Hoc fere est primum, quo animi immortalitatem nos doceat Plato, argumentum gravissimum(Phaedon. p. 70 C 72 D). 3) Alterum, quod huic addit, repetiit philosophus p. 7277 a certis rerum no- titiis, quae jam, priusquam homo nasceretur, exstitissent et cum animo in corpus introiissent humanum. Ad experientiam enim provocat et omnem nostram scientiam nihil aliud esse nisi recordationem graviter contendit.

Sed etiam secundo hoc argumento non contentus est Plato: non acquiescit in eo, et cur sic opine- tur, tertiam rationem subjicit p. 78 80. Probare enim incipit, animum natura sua ita esse compara- tum, ut omnino disperire non possit. Quod ut demonstret, in duo genera res dividit universas, alterum compositarum, alterum vero non compositarum ¹⁴): ad illud, quae in sensus cadunt, pertinent omnia, ad hoc ea referuntur, quae neque oculis, neque auribus, neque ullo sensu percipi possunt. Omnes igitur res corporeae mobiles sunt et inconstantes, quae vero intellectu solo cognoscuntur, aeternae et indis- solubiles sunt habendae. In harum numero deum posuit Plato atque ideas iisque animos a corpore diversos adjunxit, quos immortales et sempiternos esse ipsa eorum natura ostendere conatur): argumen- tum, quod defendit, non parvi momenti ei est ad persuadendum.

¹) Godfr. Stallbaumii prolegomena ad Phaedonem. Lips. 1866. p. 36.

) F. Gloël, de argumentorum in Platonis Phaedone cohaerentia. Magdeb. 1863. p. 10.

³) Cf. Zeller, Geschichte der Philosophie der Griechen, ed. II 1859, c. II. p. 531 annot. II: die Beweise für die Unsterblichkeit, welche der Phädo aufführt, sind nach ihrem eigentlichen Gehalte nicht eine Wahrheit verschiedener Be- weise, sondern nur ein Beweis, der in verschiedenen Stadien im Fortschritt vom unmittelbaren und blos analogischen zum begrifflichen und vermittelten Wissen entwickelt wird.

¹) Fr. Pettavel de argumentis quibus apud Platonem animorum immortalitas defenditur. Berol. 1825. p. 32.

) G. Stallbaum I. c. p. 41.