42
Haec erant, quae de educatione Lacedaemoniorum et Atheniensium usque ad bellum peloponne- siacum dicenda videbantur quaeque his fere verbis complecti possumus. Spartanorum educatio ab Atheniensium tantum differebat, quantum homines ipsi ingenio ac moribus separabantur. Ut enim utraque natio in varias regiones, Dores e Graecia occidentem versus in Italiam et Siciliam, Jones orientem versus in Asiam insulasque ibidem sitas migrabant, sic eorum respublicae varia ratione institutae erant. Nam Spartae singulorum voluntas civitati universae subiecta erat ²) legibusque minime mutandis respublica regebatur, Athenis de suis quisque rebus decernere poterat, legesque magis magisque emendabantur melioresque fiebant. Eadem ratione educatio quoque utriusque nationis differebat. Lacedaemoniorum pueri publice communiter et pariter, virginesque una cum pueris, Atheniensium vero filii haud aliter ad reipublicae commodum, sed secundum parentum voluntatem atque ingenium erudiebantur. Spartae corporis cultus pluris aestimabatur quam mentis, Athenis corpus aeque atque ingenium instituebatur. Mulieres Atheniensium domi remanebant, a rebus publicis prorsus abstinebant privatimque rebus domesticis fungebantur, Lacedaemoniorum contra publice educatae de civitatis salute et gloria cum maritis et filiis colloquebantur eosque ad facta praeclarissima excitabant, quin etiam filios inertes interficiebant diisque gratias agebant, quum filii in certaminibus et in bellis pro patria mortui essent. Lacedaemonii publice erudiebantur eorum- que educatio reipublicae causa legibus certis instituta erat, Atheniensium vero custodiebatur quidem a republica, sed legibus non erat definita. Spartanorum musica, quam adolescentes edocebantur, seria erat et gravis, Athenienses celerioribus modulis utebantur. Spartanorum pueri dictis magi- strorum natuque maiorum sine conditione obedire cogebantur, Athenis suùm quisque iudicium atque ingenium sequi poterat. Spartae aetatis annorum tantum numerus, Athenis simul scientia et mens discrimen faciebant, num adolescentes aetatem iuvenilem inire liberiusque agere possent. Lacedae- monii artem gymnicam et musicam praecipue instituebant, Athenienses cum his artibus simul literas edocebantur. Spartani obedientem tantum, Athenienses gratum quoque erga parentes animum postulabant. Lacedaemoniorum eruditio minime mutabatur, Atheniensium cum nationis ingenio in dies magis exculto magis magisque excolebatur. Utraque autem natio summo patriae amore excellebat, summo studio atque ardore Graeciae honorem atque gloriam servabat, et quanquam interdum discordiis seiuncta, tamen contra hostes externos per multa saecula omnibus viribus contendebat patriamque defendebat; utriusque nationis corpora quotidianis exercitationibus corro- borata tanquam murus vivus urbes templaque deorum contra omnes impetus tuebantur; et exempla heroum atque maiorum, quorum facta et a poëtis et ab historicis iterum atque iterum celebrabantur et praedicabantur, ad imitationem excitabant animosque ad praeclarissima illa facinora inflammabant, quae us que ad nostrum tempus omnes nationes atque populos summa admiratione impleverunt.
28) Dr. C. Schmidt, Gesch. d. Pädag. Bd. I, S. 182:„Vor der Freiheit des Ganzen schwieg die Freiheit des Individuums, oder vielmehr in der Freiheit des Ganzen fand das Individuum seine eigene Freibeit.“
„


