den
11
pueros peccantes statim poena afficerent. Exercitationes gymnicae, a Doribus iam diu cultae et per Lycurgum, Olympiorum auctorem, legibus constitutae, Spartae maximi momenti habebantur, puerique et adolescentes hanc ob causam praecipue currere, saltare, proeliari, equitare, natare, iaculari, venari discebant; pilis eorum lacerti corroborabantur; priorum ordinum adolescentes lucta- bantur et discum pilumque mittebant; pugilatus vero et pancratium, quod dicebatur, in gymnasiis non concedebatur, et ne forte civis Lacedaemonius interficeretur et ut corporis formam tuerentur et servarent, quae pugilatu et pancratio facile mutari poterat. Praeterea pueri, quum secundum citharae et instrumentorum musicorum numeros proficisci novissent, saltationibus militaribus Trναοοια⁵σα* exercebantur, quae per Thaletem e Creta Spartam translata, belli imaginem praebebant et non solum sine armis, verum etiam ab armatis agminibus perficiebantur. Harum exercitationum gym- nicarum Spartae virgines?*¹) quoque et mulieres ipsae participes erant unaque cum pueris et adoles- centibus publice diebus festis saltationes et choros agebant, qua re Spartanorum eruditio ab Athe- niensium longe differebat.
Animi Lacedaemoniorum imprimis arte musica instituebantur, qua dii colerentur, virtus et amor patriae excitarentur libidinesque vitarentur; quam rem maxime confirmare videtur magna canticorum, hymnorum, paeanum(ε&αμ⁴ασπ ⁸νπςα με)— multitudo, et quod plurimi poëtae et musici Spartae versabantur; et Aristoteles ²*) narrat, Lacedaemonios aptos modulos a malis bene distinxisse. Sed non solum heroum majorumque facta, non solum Tyrtaei paeanes aliorumque poëtarum carmina canebantur, verum etiam Lycurgi leges, ad quos Terpander modulos certos fecerat. Legere et scribere(ẽ σα⁴αἀαχ̈μαα) pueri Lacedaemoniorum paululum tantum quantumque opus esse putabant, edocebantur; Spartaeque literarum praeceptor erat, quem Homeri carmina in schola adhibuisse verisimile est. Aliis autem artium generibus, excepta memoriter compu- tandi arte, Spartani non instituebantur. Tragoedias et comoedias aeque ac rhetoricam artem omnino contemnebant, quam ob rem Cephisophus, quum de re quadam per diem sese locutu- rum pollicitus esset, ex urbe expulsus est. Attamen cavendum est, ne opinemur Spartanorum ingenia hac ratione non esse exculta; nam et in communibus gymnasiis publice educabantur pueri paulatimque in ordines natu maiorum magisque exercitorum progrediebantur, et perpetua aequalium consuetudine, et quod gravissimum Spartae habebatur, amatorum cura atque studio ²⁹) erudiebantur. Omnes viri Spartani senesque puerorum et adolescentium erant praeceptores, om- nes puerum aut adolescentem, ubicumque eum peccantem reperissent, et in viis et in gymnasiis non solum verbis, verum etiam baculo castigandi ius et potestatem habebant; quique vitupe- rationi alicuius natu maioris renixus erat eamque neglexerat, eius nomini ignominia quam maxima inhaerebat isque eo gravius puniebatur; tanta universae civitatis veneratione Spartae fruebantur senes, ut natu minores iis de viis decedere iisque praesentibus surgere deberent. De aliis, quae ad pueros educandos instituta erant, ut de victu parco et tenui, quo puerorum corpora firmarentur simulque mobilia fierent, de concesso alimentorum furto, et Xenophon et Plu- tarchus plurima praeclare scripserunt²). Pauca tantum de alia Spartanorum educandi ratione ounreic) adiicere iuvat, qua ad bellum gerendum exercebantur. Quotannis enim ducenti vel trecenti iuvenes ab ephoris per terram mittebantur, qui gladiis cincti et sarcinas alimentorum plenas tergo ferentes per hiemem helotas, quos dicebant, custodirent clamque opprimerent et sicariorum more interficerent, quum ephori eos reipublicae periculosos dixissent eosque necari iussissent. Interdum etiam miseros illos homines cogebant, ut more vulgari canerent et saltarent, eosque inebriabant, quo nobilium filii eorum adspectu deterriti aeque vitia ac servos contemnerent.
24) Plutarch. Lycurg. c. 14. 2²⁸) Aristotel Polit. VIII, 4. 2²6) Vid. Sintenis ad Plutarch. Cleom. c. 3.
2²r) Xenoph. Agesil. c. 5. de rep. Lac. II, 2 Plutarch. Lyeurg. c. 18.


