Jahrgang 
1863
Einzelbild herunterladen

10

der Vorfahren und vor dem Alter, aufopfernden Gehorsam gegen den Staat und die Vorgesetzten, strenges Mass und weise Beschraenkung im Handeln, Erweckung eines kriegerischen Geistes setzte.

Puer Spartanus modo natus, qui saepe in clypeo, hasta acclinata, nascebatur quique hisce fere verbis:aut cum hoc aut in hoc salutabatur, statim vino lavabatur, quod robustos et validos n publica porticu stirpis maxime aetate

tantum liberos pati inter omnes constabat. Quo facto i provecti de infantis vita decernebant. Puer validis corporis viribus statim civitatem adipiscebatur, imbecillus autem et infirmo corpore praeditus in voraginem ad Taygetum dejiciebatur. Usque ad septimum aetatis annum puer domi retinebatur. Mater ipsa prioribus temporibus puerum nutriebat, postea autem, bellis Persicis finitis, nutrices quoque in domibus Spartanorum nobiliorum et ditio- rum hoc munere fungebantur, et mulieres Lacedaemoniae, ut supra iam vidimus, ad hunc finem ab externis ipsis nationibus quaerebantur. Fasciis pueri non cingebantur, ne membra nimis compri- merentur eamque ob rem contra naturam crescerent ²). Prope lectulum lucerna ponebatur, ut puer primis iam annis ad lumen ferendum adsuefieret, itemque nocte lucerna ademta solus relinquebatur, ut eius animus contra timorem firmaretur. Ne clamaret, quam maxime curabant, quum clamare viri omnino non esse Lacedaemonii putarent. Corporum corroboratio atque exercitatio, virium constantia apud eos plus valebant quam ingeniorum eruditio, quamquam hac quoque posterioribus temporibus magis magisque delectabantur. Platonis dictum praeclarissimum: 2σα Wdé ou y dy n G⁴μα πνGυναηςσνυανσ. 5 ν s*οᷣν uowαακ*, Spartae quoque iam diu imitatione dignum habebatur. Neque vero in gymnasiis pueri artificiose exercebantur et edocebantur, neque ut athletae fierent, educabantur, sed vires servare et firmare, animos inflammare et excitare Lacedaemonii maxime studebant, quam ob rem prioribus temporibus artis gymnicae magistro pueros exercendos non tradebant. Optima magistra puerorum erat aemulatio, quae unumquemque adhortabatur, ut omnibus viribus ad laudem maximam impetrandam uteretur, quae Lacedaemonios per totam vitam comitabatur, et de qua Plutarchus dicit: ouτα εέοικ aνικ⁶ς νμενιᷣ νmνπννταηννναά ε dosric 2ναμmρ8ααeενν sic wνν τdεαιτεαν το φ⁶τμον ντηα φα⁴κmνo, dei ννα τοννσ*ναονς dᷣοᷣν εαe dμιddαeν sνα 790 dd⁴ονα νμμέμνοςσ⁵ε).

Septimo aetatis anno peracto pueri civium magistro et praeceptori publico, qui paedonomus nominabatur, ab ephoris tradebantur, ut publice erudirentur, cuius rei sumtus ab omnibus civibus liberis et ex aerario et ex vectigalibus perioecorum solvebatur). Ut Spartanorum nemini in externa republica erudiri concedebatur, sic etiam alienigenarum filii una cum octo vel novem millibus puerorum, qui quotannis Spartae communiter educabantur, nisi in republica sese man- suros polliciti erant, non erudiebantur.

Undecimo anno peracto tunica ademta pallio tantum brevi vestiti per totum fere annum, exceptis paucis diebus, non lavabantur eorumque corpora omnino non colebantur, neque vero calceo uti debebant, quo celerius et tutius moverentur. In agmina complura erant divisi, quae Sονα τπαιdmν nominabantur quibusque Souæyoi praeerant. Plures Soıα dicebantur i4α Sextum decimum an- num quum iniissent, Gνσeövato appellabantur eorumque aetate maximi usAleiçsvss erant. Optimi cuiusque disciplinae agmen suum subiectum erat jaque reliquos punire poterat. Usque ad aetatem iuvenilem omnino tres erant ordines, a septimo auno usque ad duodecimum, a duodecimo ad quin- tum decimum, a quinto decimo usque ad duodevicesimum annum, totidemque ordines erant ab aetate iuvenili ad aetatem virilem, quae a tricesimo anno initium capiebat. Paedonomum, virum maxima auctoritate, comites complures, validis corporibus praediti, 2αάσπιάισσαι, adiuvabant, qui

21¹) Plutarch. Lycurg. c. 16.

22²) Plutarch. Agesil. c. 5.

23) Dr. C. Schmidt, Gesch. der Pädag. Band I, S. 173:Man wollte dadurch das Gefühl der Gleichheit in den Adel, das Gefühl der Gemeinschaft und Solidaritaet in die Ingend des Staates pflanzen.

pueros J

per Lyc- puerique jaculari, bantur non Con- et serve citharae exerceb solum

nicarun centibu

niensiu

amol canticc musici distinx poctart fecerat. Opus in sch tandi

omnine rum p. ingenia pueri aequalin erudieb. nes pue non 80. rationi inhaere senes, quae: firmare tarchus (xgun trecent tergo

more

Interq inebrie