Jahrgang 
1863
Einzelbild herunterladen

st a dis- ique ipso entis um- num lum hoc

nem

un- imi oris asiis ntur sim- tium VTc, solis

Ilum

9

sequebatur, et ad vesperam iterum palaestra frequentabatur eaque sub solis occasum clausa, cibus vespertinus capiebatur. Altera ex parte adolescentes exercebantur in gymnasiis, quae publice aut pro republica in communem usum aedificata erant. Quorum maxima et antiquissima erant Aca- demia, ex heroe Academo nominata et sub umbra olearum sacrarum Minervae sita; Lyceum iuxta templum Apollinis, orientem urbis versus; Cynosarges, quem locum Hercules, quia ibi luctatus erat eique canis albus carnis partem ademerat, sacrificio consecraverat. Quare adolescentes, quorum non uterque parens, sed pater solus Atheniensis erat, in Cynosarge arti gymnicae studere debebant, quoniam Hercules ipse ex imparibus parentibus, deo et muliere mortali, natus esset. Quibus artibus excellerent, adolescentes diebus festis Promethei et Vulcani ostendebant. Non modo autem puerj et adolescentes, verum etiam viri ipsi gymnasia frequentabant et certo quodam tempore inter se certaminibus contendebant. Non unguenta, sed oleum palaestrae vir ol bat, Atheniensium prover- bium fuisse discitur. Universa eruditio, ut Plato demonstrat, adolescentem quam pulcherrimum, et quam optime moratum efficere debebat; urbanitate, modestia, decoro corporis habitu, venustate, elegantia ut uteretur a filio suo quisque postulabat; et usque ad undevicesimum aetatis annum filiorum parentes tantam habebant auctoritatem, ut eum criminis accusare possent, qui non obedi- visset. Hanc auctoritatem etiam Areopagi concilium adjuvabat et augebat, quum ab iuvenibus victus, consuetudinum, sumtuum rationem peteret; eundemque finem denique tota vita publica et scholarum disciplina persequebatur.

Plane alia ratione Spartanorum filii educabantur et erudiebantur. Hic enim Lycurgus solus fuisse dicitur, qui, quum sapientiam suam e Creta secum tulisset, in Jonia Homeri carmina, quorum tum in Graecia nonnullae tantum partes notae erant, invenisset et descripsisset, deinde per Libyam, Iberiam, Indiam migravisset, Spartam ad placandos tumultus revocatus, civibus suis leges dederit. Augebat hoc consilium etiam notum illud responsum Apollinis Delphici, Lycurgum optimum legis-

8 9 latorem a diis institui; quumque opus suum finivisset, se iterum Apollinem consulturum simulavit ; 1 et cives iureiurando confirmare iussit, se usque ad Lycurgi reditum eius leges minime mutaturos , 8 8 esse. Hoc iusiurandum ne violarent, Lycurgum non rediisse inter omnes constat.

Spartae potestas cuncta erat penes Dores vel Spartiatas, solos cives liberos nobilitatemque militarem, ut ita dicam. Ut enim nemo concionum, nemo reipublicae administrandae particeps erat exceptis Spartiatis, qui et armis exercebantur et bellum gerebant et rempublicam regebant, sic etiam eruditio a nobilibus instituebatur. Senatores, duodetriginta senum concilium, qui ius dicebant quibusque bini reges, ex Heraclidarum stirpe geniti, praeerant, quinque ephori, qui dice- bantur, a nobilibus eligebantur. Respublica ita constituta erat, ut secundum certos modos atque ordines quisque agere cogeretur omnesque penitus cum civitate conjungerentur.

Eruditio omnino erat publica, cum legibus institutisque reipublicae plane commixta, et iure de Spartanis iis verbis uti possumus, quibus Demosthenes or. II. in Aristogit.§. 27. utitur: ö4G d' oddsn oöre G³sμ oντ Gmαπωυ⁴ασον ev ασοσμνμν s sνμ õďsουναννκε. Attamen scriptarum legum numerus Spartae tantus non erat, quantus Athenis; maiorum enim mos apud Spartanos plurimum valebat. Concilium, quod Spartani eruditione praecipue persequebantur, erat ut singuli nihil dicerent neve agerent nisi secundum voluntatem et commodum civitatis universae. Omnibus omnia erant communia, quin etiam una coenabant ius illud nigrum, quod iis solis placere Spartanus quidam regi asiatico olim dixit, qui opsonii, id esse in gymnasio exerceri et in Eurota flumine lavari, non obliviscerentur. Hoc loco Schmidtii verba iterum recitare iuvat*):Es war der Gesammt- staat eine einzige grosse Erziehungsanstalt, in der besonders auch die Erziehung der Jugend als eine der wichtigsten Aufgaben erkannt war, die sich zum Ziel Scham und Furcht vor den Gesetzen

2⁰) Dr. C. Schmidt, Gesch. der Pädagogik Bd. 1, p. 170.