Jahrgang 
1863
Einzelbild herunterladen

8

horum carminum in dies ita augebatur, ut nonnulli viri doctissimi ea emendare atque corrigere, quin etiam magnum eorum numerum plane removere conarentur, et Homeri ipsius Hesiodique carmina ad erudiendos adolescentium animos idonea non iudicarent, quia uterque poëta de deorum fraude, dolo, furto, adulterio scripsisset. Et Plato ipse non solum Homerum, sed etiam omnes poëtas e republica sua exagitare volebat. Attamen neque Homeri neque Hesiodi carmina unquam neglecta sunt, sed quum in schola tum etiam extra scholam a rhapsodis recitata ne Platonis quidem iudicio ex animis Graecorum expelli potuerunt.

Haec eruditio puerorum, e liberis iisque divitibus parentibus natorum, discernenda est a pauperum eruditione. Nam metoecorum quos dicunt pueri artem quaestuosam quam primum dis- cebant, ut victum ipsi sibi pararent, quare tempore ita uti non poterant, ut divitum pueri, eique parcere debebant ad exercendas eas artes, quae iis opus erant. Quam ob rem aut a parente ipso aut ab alio quodam homine maxime necessaria edocebantur. IIlis temporibus eruditio adolescentis e nobili gente nati, si omnes artes quas doceri solebant complectebatur, maximum adferebat sum- tum, itaque divites tantum hoc modo pueros erudiendos curare poterant. Puellarum et virginum eruditio multo erat simplicior; ut enim omnino mulier minoris aestimabatur*), sic etiam paululum tantum erudiebantur, et coniux saepissime uxorem res domesticas curare docebat, quum prius hoc non didicisset. Modestia, castitas, pudicitia, parsimonia erant virtutes, quibus virorum admirationem et amorem adipiscebantur et retinebant.

Eadem ratione, qua animi puerorum et adolescentium erudiebantur, ut iam supra commemo- ravimus, etiam corporis vires exercebantur et firmabantur, quod quidem praecipue in palaestra fiebat. Praeterea maximi sine dubio momenti erant puerorum chori, qui summo studio a choro- didascalo, quem dicebant, exercebantur quorumque sumtus a cive quodam, qui xooxννος dicebatur, solvebantur. Instrumentorum musicorum, imprimis citharae, usum tractabat citharista. Per aliquod tempus tibia quoque canere pueri docebantur, sed Plutarchus refert, Alcibiadem hoc instrumento uti recusasse, et quod vultus eo distorquerentur et quod tibia canentes nec loqui nec voce canere possent, eumque hanc ob rem aequales movisse, ut hanc artem plane comtemnerent. Simul disce- bant numerum harmoniamque versuum. De qua re verbis Schmidtii utar(Dr. C. Schmidt. Gesch. d. Paedagogik B. I. p. 217.):Dabei wurden eine Menge Lieder auswendig gelernt und ward die Fähigkeit erworben, volksthümliche Dramen aufzuführen und Tischlieder zu singen, die, wie Bern- hardy sagt, kräftig und geistvoll die schlichten Gefühle und Sätze der Sittlichkeit, der patriotischen Gesinnung und Lebensweisheit empfahlen. Alles war hier harmonisch und Eins. Die Worte ernst fromm und belehrend; die Rhythmen grossartig und feierlich; die Melodie einfach und angemessen.

Octavo fere aetatis anno, quum corporis vires firmiores essent, ars gymnica tractabatur. Paedotribes, quem dicebant, pueros hac arte exercebat, qui privatim rem susceperat, attamen pu- blicae custodiae atque auctoritati, etsi paululum, obnoxius erat. Merces quoque(μσοsς), quam magistri accipiebant, res erat privatorum. Disciplina et in schola et in palaestra magister secun- dum suum arbitrium uti poterat, eumque nonnunquam baculum virgamque adhibuisse, plurimi veterum auctorum loci ostendunt. Exercitationes gymnicae, quae Athenis id spectabant, ut corporis forma pulcherrima animi quoque pulchritudinem patefaceret, in palaestris a pueris et in gymnasiis ab adolescentibus et viris perficibantur. Pueri in duas vel tres partes divisi varie exercebantur et Mercurii tantum diebus festis(ca Eoνμαα) coniuncti palaestrae operam dabant. Primum sim- pliciores et faciliores exercitationes adhibebantur, donec decimo fere aetatis anno quinquertium inciperetur, quod, si Simonidis versum sequimur, quinque artes(dανμα, οdσνκεinν, dioxoον, dxowra, Ta³ν) complectebatur; postea autem pugilatus pro iaculatione accedebat. Palaestra ante solis ortum aperiri non debebat et ante solis occasum claudenda erat. Matutinas exercitationes ientaculum

¹9) Eurip. Iphig. Aul. 1394 ic' dvno εαςαοων άνυντναυναυν‿ε⁴μναυεομισν οςν φα⁴οs.

sequebatu

vespertint pro repul demia, ex* templum eique cal non uter quoniam excelleren et adoles certamini bium fui et quam elegantia flliorum visset. I victus, 0 scholarum Pla

fuisse dici tum in Gr Iberiam, I Augebat h latorem a et eives in esse. Hoc Spa militarem, erat excep Sic etiam dicebant bautur, a ordines 1 Er

de Spart 9* 0908 legum n plurimun nihil dice omnia er quidam r lavari, n0 Staat eine eine der w

20

Dr.