Jahrgang 
1863
Einzelbild herunterladen

6

His peractis ad id temporis spatium pervenimus, quod non ex carminibus poëtarum et fabulis, sed ex historicis ipsis perspicere possumus. Sed ab Homeri temporibus usque ad Lycur- gum, Draconem et Solonem pauca tantum clare intelligi possunt eaque minoris sunt momenti. Ad haec gentes illis temporibus huc illuc migrantes novas institutiones non faciebant, sed praecepta maiorum sequebantur, quae quum sacra haberentur religione et cultu homines a consuetudinum depravatione prohibebant, quorumque memoria firmabatur carminibus poetarum clarissimorum, ut Hesiodi, Phocylidis, Simonidis, aliorum.

Varias graecas nationes secundum indolem et coelum eruditionem quoque variam habuisse nemo negabit. Quare et Dorum et Jonum legum latores varios reperimus. Primus, de quo certiora scimus, nominatur Lycurgus, qui praeceptis suis rempublicam augere volebat eamque ob rem omnes cives pro civitate tantum omnia agere cogebat. Nemo sibi ipsi, ne familia quidem vel gens se- cundum suam voluntatem aliquid incipere poterat, rei publicae commodum unicum observandum erat, itaque legibus institutisque severissimis cives a luxuria et virium mollitia prohibebantur apti- que ad patriam adversus pericula maxima defendendam reddebantur. Eruditio adolescentium Spar- tanorum id primum spectabat, ut cives reipublicae omnino prodessent, eaque eruditione omissa nemo Spartanus habebatur, quam ob rem alienigenae minoris aestimabantur. Solon contra alia ratione Athenis leges dedit, praesertim quum respublica ionica omnino aliter instituta esset et regeretur quam respublica dorica. Imprimis Spartae et Cretae cives praescripta maiorum diligen- tissime servabant et sequebantur, Athenis autem leges mutabantur et excolebantur, prout tempora ipsa cum hominum moribus institutisque commutabantur. Utraque autem respublica nihil aliud agebat nisi ut adolescens eruditione de*o σνιαμο, σeυνετds, dσαανννιοs fieret, qui et in foro et domi iuste recteque ageret et loqueretur. Inter omnes autem urbes graecas imprimis Athenae ingeniorum cultu excellebant; quare pauca de huius reipublicae eruditione dicenda sunt.

Ab heroum iam temporibus Attica eosdem incolas habuerat iique cum aliis nationibus com- mixti non erant¹), excepto Pelasgorum agmine, qui ex Thessalia pulsi per Boeotiam Athenas vene- rant ibique ab Atheniensibus libenter recepti prope Hymettum agros colebant, donec ob causam quandam hinec excedere cogerentur. Quare Athenis, ubi Eumolpidae deorum cultum et Eupatridae res publicas administrabant, ubi neque bellum neque factionum discordia cives movebat, ex aliis autem civitatibus expulsi cives recipiebantur, animi sine ullo impedimento excoli poterant. Quid Draco de eruditione instituerit nescimus, sed haud incredibile est, eum hanc quoque legum partem spectasse; fortasse etiam inter Solonis leges nonnullae erant, quas a Dracone receperat. Poëétarum quoque carmina ad animos erudiendos plurimum valebant, quum Lyricorum praecipue carmina, praeceptorum optimorum plena, iuventutem ad facinora pulcherrima inflammarent, eaque ut memoriae imprimerent adolescentes quotidie admonerentur.

Quodsi eruditionem Atheniensium illis temporibus a Solone usque ad bellum peloponnesiacum contemplamur, haec fere inveniemus. Primum puer recens natus a matre, a nutrice et a cultrice nutriebatur et custodiebatur(fasciis infantes involvere exceptis Spartanis ubique mos erat); ab his cantu et oscillo placabatur, et ab his primum fabuias et deorum heroumque facta docebatur. Quae omnia in domibus divitum aliter facta esse quam in pauperum dubium non est. Ita secundum mores maiorum a Solonis temporibus usque ad bellum peloponnesiacum pueri educabantur, ut familia ipsa ad animos excolendos plurimum conferret. Nutrix plerumque alienigena erat, quum Athenis hoc munere fungi mulieri liberae turpissimum haberetur et maxima tantum inopia, ut hoc facerent, eas permovere posset. Quare ut infantes nutrimenta sana acciperent, interdum Athenienses divites nutrices e Sparta petebant, quod exempli gratia de Alcibiadis iuventute narratum invenimus).

12) Thucyd. 1, 2. ) Plut. Alcib. 1.

Postea 0 verbo propter mollibus nosceban zuperstit utebantt bantur cantabat Primunm turbiner habueri- Sexto? qui totum palaestra et Sdepls heeillitate rarissime moribus omnibus tatum ess privatim que verbe literas 8. deuo?c; dy†ναε Magister erat, ne aetatis a- ut ea et plerique Sed han virique digitis, etiam à8 eebantu Hesiod re id n Sonora ediscet et alia perdun