Jahrgang 
1863
Einzelbild herunterladen

5

dam eruditur, maximique momenti est, puerum viribus corporis crescere. Adolescentem filium socius, paucis tantum annis maior, sive amicus sive cognatus, qui paupertate vel fortuna quadam alia coactus patris domum intravit, comitatur, qui socius atque amicus et sraroos et dερααm☛μν) nomio- natur, quo utroque nomine exempli gratia Achilles de Patroclo amico utitur. Quare huius temporis sodales distinguendi nobis sunt a paedagogis, qui posterioribus tantum temporibus principum filios custodiebant. Illi enim plerumque viri e nobili quadam gente nati, a regibus vel amicis vel con- sanguineis recepti, cum eorum filiis erudiebantur eosque simul custodiebant, paedagogi autem plurimi vel homines gentis cujusdam humilis vel servi erant, qui et filios et filias domini custodiebant, nonnunquam extra domum comitabantur neque unquam erudiebant. Quas artes Chiron discipulos docuerat, Homeri quoque tempore patres filios docuisse traduntur. Quare primum vocis aut fidium cantum invenimus, et ονμινςᷣ sive ziHæos erat instrumentum, quo Graeci utebantur, et ad quod cantica secundum modulos simplices de facinoribus et deorum et heroum canebantur. Tum adoles- centes ut recte iusteque viverent admonebantur, de qua re magna praeceptorum multitudo usque ad nostrum tempus pervenit. Deinde ars et divinandi et medendi docebatur), quam utramque pater ipse filiis interpretabatur. Ad haec literarum quoque usum, etsi minimum, Graecos novisse multi putant, et quum armorum ornamenta legimus, quae Homerus nobis describit, non possumus non opinari, Graecos, qui tam artificiose pinxerint et sculpserint, etiam nonnullas literas cog- novisse et adhibuisse. Eodem modo, quo animi adolescentium excolebantur, etiam corpora exer- cebantur et ad labores maximos ferendos firmabantur; maximamque gloriam Graeci habebant virum fortissimum validissimumque esse, qui patriam defendere, hostes opprimere et in certami- nibus vincere sciret. Nam non solum magnae corporum vires magnumque robur, sed etiam celeritas atque velocitas in arte gymnastica et agonistica requirebantur. Curriculo heroes inter se certabant5), praeterea autem docebantur luctationem, curriculum, discum, iaculum mittere, pugi- latum. Ad haec venandi quoque ars tractabatur, quam, ut supra diximus, in Chironis antro iam adolescentes docebantur. Sed Homeri temporibus plures artes nemo simul discebat, sed una tantum praecipue excolebatur, ut qui pugilatum sciret, discum iacere nesciret; Ulixes) solus socios supera- vit, quod curriculum, luctationem, telorum et disci iactum simul sciebat.

Altera ex parte eruditio feminarum multo simplicior erat, quam adolescentium heroum; nam praecipue artem nendi, texendi, acu pingendi discebant. Praeterea servas has artes docebant, vestes lavabant et mundabant, infantes nutriebant, aliis rebus domesticis fungebantur. ¹⁰) Saepissime et nentes et texentes cantabant, quare concludere possumus, cantum quoque a mulieribus et virginibus illo tempore esse excultum ¹). Ad haec nonnumquam herbas salubres haud ignorabant, quin etiam incantabant vel artem magicam erercebant*²). Quamquam maximam anni partem virgines domi versabantur et cum matribus ac nutricibus rebus domesticis fungebantur, tamen interdum per vias aut vehebantur aut ibant, semper autem servae eas comitabantur. Domi autem remanent, nisi certum quendam finem persequuntur, ut Nausicaa ¹³⁴) ad fluminis ripas proficiscitur, vestes patris fratrumque lavatura. Praeterea permissum erat nobilium filiabus in orbem saltare et pompas facere, ut deum vel deam quandam honorarent, itemque sacrorum festorumque rusticorum partici- pes erant.

s) Jl. XXIII, 90. XVIII, 98. XVI, 244.

5) 06d. II, 146. 157.

3) II. XXIII, 306.

*) II XXIII, 709 sqd. Od. VIII, 186 sqggq.

¹⁰) II. VI, 456. Odyss. II, 94. VI, 53. 306. X, 222. XVIII, 314. 11) 1 XVI, 182. Od. X, 221. VI, 10l.

¹2) Od. IV, 220. JI. XI, 741.

13) Odyss. VI, 84.