Jahrgang 
1863
Einzelbild herunterladen

4

Heroum temporibus qua ratione Graeci eruditi sint praecipue ex Homeri carminibus elucet. Dii ipsi; quos Graeci non ab omni aeternitate adesse, sed tempore aliquo natos esse cogitabant, imaginem vitae victusque hominum illius temporis nobis praebent, itaque quaerere licet, num Graeci deos aliqua ratione eruditos esse putaverint. Sed dii, simulatque pati sunt, alii aliam vim quandam divinam eamque statim excultam atque perfectam ostendunt. Mercurius, adhuc puer, astutiam suam patefacit, Apollini boves furatur, testudinem repertam chordis intendit. Minerva armata e Jovis capite excedit et statim cum diis pugnam contra Gigantes init. Apollo puer iam arcum tendit et fidibus canit. Deorum ergo animi non excoluntur et erudiuntur, sed corpora tantum aluntur, custo- diuntur, coluntur, eamque ob rem, paucis locis exceptis, rοεαςαέν tantum, dνακιτιορεςειιν τςιοςσs, riroy, ziνν reperimus, raro ααdeεν. Filii autem deorum, e feminis mortalibus nati, non solum a Nymphis, Horis, aliis deabus nutriuntur, verum etiam a praeceptoribus quibusdam erudiuntur. Hercules exempli gratia¹) cum fratre gemino Iphicle a matre Alcmene in clypeo aeneo quasi in cunis agitatur et cantu suavi ei somnus conciliatur. Aetatem puerilem ingressum Linus et Eumolpus eas artes docent, quibus heroum temporibus animi excolebantur,odeνπμμαςme et fidium cantum ⅓φσo- udrpo Artem gymnasticam et armorum telorumque usum heroes praeclarissimi eum edocent.

Heroum graecorum eruditionem si contemplamur, distinguendum nobis est, num Homerus de iis narret annon. Nam prius tempus clare perspici non potest et ultimus tantum huius temporis praeceptor, ut ita dicam, ab omnibus dicitur Chiron, qui ipse posterioris quoque temporis heroes erudivisse narratur. Nam praeter Jasonem, Machaonem, Podalirium Achilles eius discipulus ultimus isque praeclarissimus fuisse dicitur. In antro illo clarissimo?) reperimus antiquissimam Graecorum dis ciplinam ibique adolescentes heroes et a Chirone ipso et ab eius uxore atque filiabus nutriebantur et erudiebantur. Figura ipsa Centauri rudes antiquissimorum temporum mores magis magisque excultos esse significabat, et quod antrum illud septentrionem versus situm erat, in Thessalia et in Thracia primum animos moresque hominum expolitos et inde alias quoque nationes eruditas esse intelligi potest. Quodsi quaerimus, quas praecipue artes Chiron discipulos docuerit, plures iam a posterioris aetatis poëtis atque historicis commemoratas reperiemus; nam non solum venandi artem armorumque usum?), verum etiam artem medendi, divinandi, cantum fidium eos docebat, et quod maximi erat momenti, adolescentes admonebat, ut iuste atque honeste agerent, iusiurandum sanctum haberent, qua ratione deorum iram placarent; quibus praeceptis multa alia praeclarissima(parae- neses) adjungebat).

Utraque illa arte, et musica et gymnastica, quae posterioribus temporibus praecipue excole- batur, iam Homeri tempore adolescentes instituebantur. Quae res maxime apparet, si Achillis et Ulixis dicta atque facinora contemplamur. Achilles, corporis pulcherrima forma praestantissimisque viribus, pro honore atque amicitia mori quam vivere mavult; cui quia Agamemnon aegre fecit, neque Achaeorum victoria neque clades movere eum potest, ut arma capiat et pro sociis pugnet; sed amico necato in certamen procurrit et hostem fortissimum validissimumque superat. Ulixes contra, ingenio magis insignis quam corporis viribus, et astutia et audacia omnia pericula facile vincit. Quodsi quaerimus, qua ratione Homerus Graecos adolescentes eruditos esse narret, haec fere inveniemus. Puerum primis annis parentes soli nutriendum et custodiendum curant, et saepis- sime non mater ipsa, sed nutrix*), posteriorum autem auctorum narrata si seduimur, uxor herois vel principis ipsa nutrit. Deinde patre moderatore et curatore a matre praecipue et cultrice qua-

¹) Theocrit Idyll. XXIV, 1.

²) Pindar. Pyth. IV;, 102. VI, 21. Plutarch d. mus. 40. Xenoph. d. ven. 1, 2. ³) Plutarch. ει αμοωυμιαα. c. 4. 40.

4) Paus. IX, 31. 4.

) Odyss. XIX, 401. Jl. VI, 467.