De eruditione Graecorum.
D. eruditione populi alicuius vel nationis quum scripturi sumus, illud tempus, quo civitas nondum instituta legibusque constituta est, omittendum nobis esse, nemo negabit. Nam usque ad hoc temporis momentum eruditio, patriarcharum quos dicunt more disposita, penes patrem familias esse solet; sed si primis temporibus peractis populus legibus institutisque communibus coniunctus est, si natio cuncta commodum commune persequitur, adolescens hominum genus neque omnino non erudi- endum est neque eius eruditio voluntati solius patris familias concçedi debet. Imo vero civitati legibus constituendum est, quum ut liberi educentur atque erudiantur, tum ut eorum animi secundum civitatis utilitatem excolantur. Quibus legibus omissis ad suum quisque consilium atque iudicium liberos erudiret, itaque cives eiusdem reipublicae, alii alia ratione educati, varios fines persequerentur neque civitati omnino prodessent. Quodsi civitas eruditionem legibus publicae curae mandandain curaverit, populi cultus atque humanitas eodem modo magis magisque augebitur, quo civitas ipsa melioribus legibus temperata erit quoque melius res suas publicas administrabit. Quam eruditionem adolescentis hominum generis primis temporibus ad praescripta certa non fieri neque certum finem atque consilium spectare, liberos vero secundum indolem patris, civitatis, gentis, populi vitam et
victum sequi inter omnes constat. Posterioribus demum temporibus disciplina quaedam paedagogica,
ut ita dicam, certo consilio certisque finibus perspicitur. Eruditio primum moralem quendam habi- tum atque cultum adolescentium consequitur. Quod morale communibus legibus atque institutis
non sancitur, sed ο cuiusque gentis, cuiusque nationis secundum varietates sui coeli, ingenii, morum, institutorum, rituum varia ratione excolitur, ut quod contra alius populi vôμμμα sit, alius moribus sanciatur. Quae omnia veterum rerum publicarum historia nobis confirmat et ostendit. His paucis verbis praemissis de Graecorum eruditione pauca me scribere liceat, quorum moribus, institutis, legibus tam multi populi atque nationes multa per saecula eruditi sint, quorum exempla literarum atque artium usque ad nostrum tempus legentium et spectantium animos summa admi- ratione, maximo imitandi ardore et studio impleverint et inflammaverint. Graecia, inter Asiam minorem, Aegyptum, Italiam sita, pluribus sinibus secta et incisa altis montibus vallibusque amoe- nissimis ornata, septentrionem versus perpetuis montium iugis circumdata aliis ex partibus mari cingitur eaque ratione in partes tres dividitur. Natura ipsa hominem varia ratione ad corpus animumque excolendum monebat. Insulae, litora, montes contra impetus hostium terram tuebantur; montes singulas civitates et urbes disiungebant, mare autem ommes cingebat eoque modo conjungebat et homines ad perpetuam strenuitatem ducebat; ager, nisi labore cultus, fertilis non erat, itaque relaxationem corporum et animorum prohibebat viresque exercebat, ut Messene ad agriculturam, Arcadia ad rem pecuariam, Attica ad oleas colendas, Laurion et Thasus ad metalla, urbes maritimae ad mercaturam et commercium, litora et insulae ad naves aedificandas impellerentur.
1*


