— 15—
cios foedere isopolitico coniunctos), ut qui velletRomam commigrare posset et propter similitudinem huius conditionis cum civitate Rom. Campanos negligentia quadam cives esse dictos, quam- vis proprie socii appellarentur. Huius iuris municipalis vestigia agnoscit Grauer in loco Liv. XXXI, 31, in quo Campani primum foedere, deinde connubio, postremo civitate donati perhibentur, haec tria beneficia unius iuris fuisse partes eodemque tempore esse attributa. De- nique Rubino ut explicaret, cur Campani modo cines modo sociti appellarentur, aliam viam in- gressus ait, equitibus civitate donatis, 338 a. C. omnnes Campanos cives ita factos esse, ut qu vellet civis fieri posset, et loco Livi VIII. 14: cipitas sine suffy. data significari civitatem esse oblatam, neque vero indicari, civitatem omnibus oblatam et ab omnibus esse acceptam. Eodem tempore Campanos municipes(primi generis) factos esse et Capuam urbem liberam man- sisse. Sed neutra harum opinionum est probanda, quanquam id quod iam ante hos XIII annos diximus nunc quoque defendimus, non omnes sed partem tantum Campanorum civitatem acce- pisse. Niebuhrii et Graueri explicationi plura adversantur: primum foederis isopolitici, quale illi describunt et quale fuit prisco tempore, illa aetate nullum exstat vestigiuam, neque potest intelligi, cur Romani Capuae ius dederint, quod non amplius exsisteret et ad priora tan- tum tempora pertineret. Deinde Livius et Velleius non usi essent voc. cioitas, si ius tantum singulorum Romam migrandi ubi munerum participes fierent intelligi voluissent. Non magis pla- cet Rubinonis sententia, quae non solum Livii verbis non significatur, sed cui res ipsa oblo- quitur. Liberi et socii quidem dubitare poterant, num legem de civitate acciperent vel ut Ro- mani dicebant legis ſundi fierent, quod narraut Liv. IX, 43 et Cic. p. Balb. 8— nam victi quibus civitas sine suffragio poenae loco imponebatur haesitare non debebant—; at non sin- gulis licebat civitatem aut accipere aut reiicere, sed universis, qui communi populi sena- tusque decreto civitatem aut accipiendam aut reiiciendam profiterentur. In universum autem est observandum, plurimos populos civitatem libenter accepisse neque unquam Romanos de civitate alicui populo danda legem tulisse, nisi antea donum oblatum gratum fore certiores essent facti. Quare civitatem omnibus Campanis oblatam sed a paucis acceptam esse vix cuiquam persuade- bit Rubino. Multo minus cogitari potest de civitate et iure municipii una dato, quam rem post ea quae capite primo disputavimus hic ne’ leviter quidem perstringere opus est.
Redeam igitur ad rem ipsam et faciam periculum, si explicare possim, qua ratione pars tantum Campanorum civitatem accepisse dici potuerit. Primo omnes equites cives esse factos exploratum habemus, sed ad hos non pertinent Livii verba: cicitatem nostram magnae parti pestrum dedimus, nam equites(numero MDC erant) non erant magna pars tantae civitatis qua- lis fuit Capua(cf. Liv. VII, 30, Niebuhr III, p. 126). Quare rem aliter explicemus necesse est. Postea alii quoque Campani praeter equites civitatem acceperunt 338 a. C.; sed quinam fuere? Spectare debemus nisi fallor ad diversam Campanorum originem et principium. Nemo ignorat, Capuam esse compositam ex pluribus gentibus, et origine diversis et animo dissentientibus, ex Tuscis(Polyb. II, 17. Vell. I. 7) et Samnitibus(qui coloni in societatem urbis agrorum- que recepti incolis veteribus et Tuscis imperium eripuerant, 420 a. C. Liv. IV, 37, cf. Diod. XII, 31) et civibus priscis, in quibus Osci plurimi erant, Strab. V, 4. Hi Samnites et Etrusci velut patricii et optimates Campanorum et qui Capuae ut aliis oppidis Romanorum partem sequebantur et in eorum clientelam se contulerant, a patronis suis civitate Romana donati sunt(primum equi- tes, postea omnes nobilium gentes et familiae) et a Livio et Vell. Campani angustiore vocis no- tione vocabantur(nam idem verbum latiore intellectu omnes Campanos complectebatur); prisci in-


