— 16—
colae aut extra urbem rem pecuariam facientes agrosque colentes(cf. Liv. X, 20) aut in urbe quaestum manu facientes et nobiliorum luxui servientes a civitate Romana excludebantur. Sic est manifestum, et cur Liv. dixerit: civitatem nostram magnae parti cett, et cur Campani so- cii et cives suae urbis(cives Camp. vide Liv. XXIII, 2. 3. 4. 7. 10. 46. XXVI, 12. 16) dici po- tuerint; nam universa respublica pro libera habebatur, cuius pars in civitatem Romanam erat recepta. maior vero pars socios complectebatur. Hi socii in exercitu Romano merebant et propriam legionem virtutis laude insignem habebant, cuius saepe mentio ſit, Liv. XII. XV. XXVIII, 28. Polyb. I. 7. II, 24 etc.
Ilic Capuae status mansit usque ad bellum Punicum secundum, quo cum Campani Hannibalis partes suscepissent(Liv. XXIII, 2 sqd. Polyb. III, 118. VII, 1.), victi et ad deditionem coacti sunt 211 a. C. Perfidiae durissimam poenam tulerunt, ut exposuit Liv. XXVI. 16: corpus nul- lum civitatis, nec senatus nec plebis concilium, nec magistratus esse; sine consilio publico. sine imperio multitudinem, nullius rei inter se socidm, ad consensum inhabilem fore, prae- fectum ad iura reddenda ab Roma quolannis missuros, cf. c. 34. XXVII, 3. Cic. de leg. agr. II, 32. I, 6. Vell. II, 44. Polyb. VII, 1. Ex his promtum est et perspicuum, Capuam administratione rerum sublata municipium(secundi generis apud Paulum) sine suffragio esse factam et in for- mam praefecturae esse redactam, nam pro magistratibus suis accepit praefectos Romanos, ut praeter Liv. et Vell. Fest v. praefecturae p. 233 M. tradit. Neque mutata est haec conditio ante primum consulatum C. Julii Caesaris, qui primus coloniam Capuam deduxit(Vell. II, 44), quam plures postea renovarunt, cf. Lorenz de praetor. munic. p. 14sq. et Zumpt, de colon. C. I. Caes. Berol. 1841.
IHlac occasione oblata silentio praeterire non possum sententiam corum qui putant, Capuam jam ante bellum Punicum anno 318 a. C. praefecturam esse factam, quod Liv. IX, 20 narrat: 20- dem anno primum praefecti Capuam ereari coepli legibus 5b L. Furio praetore datis, quum utrumgue ipsi pro remedio degris rehus discordia intestina petissent. Sic censet Wachsmuth p. 458, Madvig p. 242, Kiene p. 35 sq. 56 sqd., Mommsen in Saviguy Zeitschrift XIII. 1, p. 175 sq. Sed hi VV. DD. non cogitarunt, hos praefectos, qui volentibus Campanis— saltem nobiliorum factione Romanis faventium mittebantur, plane alios esse atque praefectos iuri dicundo a Romanis missos subactis, et ex eo genere, quos Graeci Aesymnetas dicunt(cf. Pauly encyclop. I. p. 194s9.) quales petierunt Campani a Romanis foederatis, cum partium studio laborarent, ut rempublicam ci- vilibus controversiis turbatam ordinarent. Ii pace restituta legibus scriptis Romam redierunt neque magistratus Campanos in iure suo interpellarunt, mansit enim medixtuticus Liv. XXVI, Getc. Quod cum monuissem in censura libri Madvigii(in Zimmermanni Schulzeit. 1833, n. 62) et ad exemplum Antii*) Liv. IX, 20 relegassem, postea cum gaudio intellexi, eandem sententiam prolatam esse a Trekellio p. 291 sq., cui adsentiuntur Grauer p. 17 sq. et Rubino J. l., quorum ille conferri iubet Cic. Verr. II, 49. Spanhem. orb. Rom. p. 213. Dirksen, Versuche p. 166.**)
*) De Antio legitur apud Liv. IX, 20: Ankiatihus, qui se sine legibus certis, sine magistratibhus agere querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni et difficile est explicatu, quo- modo fieri potuerit, ut colonia, quae ius Romanum habebant, leges postularet cf. Pauly encycl. II, p. 508. Grauer p. 18 coniicit, coloniarum maritimarum(in quorum numero Antium fuit) multa singularia fuisse, inter quae fortasse etiam hoc, ut ceteri cives, qui coloni non erant, in civitatem optimo iure reciperen- tur, itaque Antiates et municipes tertiae definitionis fuisse et in rebus oppidanis pro suo more suoque iure versatos esse. Sed etiamsi concedamus, veteres incolas cives cum suffr. esse factos, quod in omnibus coloniis maritimis factum esse negamus, cum Liv. VIII, 14 de Antio solo dicat: Antium noua colonia missc cum eo, ut Antiatibus permitteretim, si et ipsi adscribi coloni vellent. Naves inde longae abactae interdictumgue mari Antiati populo est et civitas data, tamen propterea colonia non redacta est in formam municipii, sed colonia mansit, quçe iura institutague omnic populi Rom. non sui ar- bitrii habet(Gell. XVI. 13). Vocatur autem Antium colonia apud Liv. XXVII. 38. XXXVI, 3. Aliter explicat Trekell p. 283 sqq., non colonos rogasse, sed veteres incolas. qui iuris Romani civilis partici- pes fieri voluerint— sed hoc quoque est negandum, quod omnes Antiates in civitatem recepti ea ipsa re ius privatum acceperant. Equidem haec statuo: dissensionem esse ortam inter colonos et incolas vete- res non de iure privato, sed de iure publico, velut de magistratibus creandis, de comitiis habendis, de agro publico colendo, de vectigalibus sive de alia re huius generis. Quare cum litem ipsi componere non potuissent, a Romanis petierunt, ut coloniae patroni res discordia perturbatas ordinarent et leges cer- tas darent, id quod statim ſactum est. Neque deest simile exemplum, cf. Cic. p. Sull. 21, ubi Pompeia- norum et colonorum dissensio inveterata et multos annos exagitata ad patronos coloniae defertur.
) Quartum caput de municipiorum et coloniarum discrimine loci angustiis prohibeor addere.
——


