cum Romanis foedere aequo— non auxilii et amicitiae sed commercii et pacis causa— erat coniuncta. Postea vero Campani a Samnitibus periculum sibi metuentes fidem Romanam invoca- verunt et in ditionem Romanorum se subiunxerunt, quo facto foedus societatis et amicitiae causa initum esse dubitare non possumus, quanquam Liv. VII, 29 sqq. non commemorat, cf. Niebuhr R. Gesch. III, p. 133 sdd. Cuius consilii cum paullo post poenituisset Campanos, ut cum Lati- nis sociati vel arma caperent contra Romanos, soli equites Campani iis manserunt fideles ideoque praemii causa non solum civitatem Romanam sed etiam Romanorum inssu vectigal a civibus suis acceperunt, Liv. VIII, 11. Deinde cum Campani, bello Samnitico renovato, Ro- manorum potentiam experti deficere nollent, Romani gratum animum testiſicaturi iis civitatem Rom. dederunt 338 a. C. Liv. VIII, 14. Vell. I, 14. De hac civitate et equitum et civium Cam- panorum summam dissensionem commoverunt VV. DD. Equites cives Romanos cum suffragio (quibus Solis reliquo populo non commemorato Goettling p. 404 et Grauer p. 14 civitatem ple- nam concedunt), reliquos Campanos cives sine suffragio esse factos contendunt Wachsmuth, aclt. Gesch. d. roem. Staats, Hal. 1819, p. 456 sq., Huschke, Serv. Tullius, Heidelb. 1838. p. 527, Madvig p. 241; verum omnes Campanos discrimine inter equites et populum remoto cives Rom. sine suffr. esse factos dicunt Walter p. 240 et Kiene p. 43. 58. Sed neque equi- tes plenum habuisse ius civitatis cum suffr., neque omnes Campanos civitatem esse consecutos potest dici; priori enim sententiae obstat senatusconsultum relatum a Liv. XXIII, 31, ut equites Camp. municipes Cumani essent, qui cum iure suffr. carerent(Liv. VIII, 14) neque equites ha- bere potuerunt; altera refellitur eo, quod posteriore tempore saepius commemoratur, partem tantum Campanorum civitatem adeptam esse. Sic dicit Liv. XXIII, 5 civitatem nostram magnae parli vestrum(Campanorum) dedimus communicavimusque vobiscum cet., XXVI, 33 per se- natum agi de Campanis, qui cipes Romani sunt i. e. non de Camp. omnibus, sed de jis, qui cin. rell., saepissimeque Campani appellantur socii, ut Liv. IX, 6. 7. XXIII, 5. 10. XXVI, 16. Dion. XV, 4. Diodor. XIX, 76, quod fieri non potuit, si omnes Campani civitatem Rom. accepissent*). Quare recte viderunt alii, qui partem tantum incolarum civitate donatam esse affirmarent; in his cum honore appellandus est Niebuhr R. G. II, p. 76, cuius senten- tiam omnino sequitur et amplificat Grauer p. 12 sq.: Capuam(exceptis equitibus, qui plenum ius civitatis habuerint, quod iam supra refutavimus) fuisse municipium vetustissimi generis(so-
*) Sunt quidem, qui dicant, voc. Socit⁸ latiorem habere intellectum et inconstantia loquendi etiam pro cive gici, ut Madvig p. 238, Grauer p. 13, Peter I. l., Mommsen p. 158, Kiene p. 3, sed exemplis huius usus garemus, nam ubicunque reperitur haec vox, propriam suam habet significationem. Sic Liv. IV, 32 ait: mpium Fidenatem, praedonem Feientem— perfidos socios, neque reprehendendus est, nam cives Rom. sive coloni Fidenates non vocantur sonitν, sed Veientes et prisci Fidenarum incolae, qui colonos interfecerant. Deinde quod dicunt, Liv. IX, 20 Antiates(cives Rom.) Soοs vocari, in errore versan- tur, nam ibi legitur: fama per socios vulganit; Antiatibus quoque— dati cett., neque videmus, quomodo vox Socios ad Antiates referri possit. Alio loco Cumani vocantur sociε, Liv. XXIII, 36, sed si orationis tenorem respicimus: quum Gracchus magis verecundia in tali necessitate deserendi so- cios cett., facile apparet, h. I. v. 5οs non sensu proprio, sed vulgari pro micis esse usurpatum. Denique affertur Tac. Ann. I, 79, ubi de sacris Reatinorum legitur: spectandas eticm neligiones Socο- rum, qua voce usus est, ut vetustatem sacrorum denotaret, quae a prisco statu Reatinorum(illo tem- pore sociorum) originem ducerent. Quare non possum non cum Rubinone facere, qui n. 121 inconstan- tiam in usu v. socius se agnoscere negavit.— Campani vero qui non universi in civitatem Rom. vene- runt, iure vocantur socii; neque probari potest Wachsmuthii explicatio, quasi ius civitatis posteriore tem- pore pro nihilo aestimatum et propterea voce- socius adhibitum sit


