Jahrgang 
1847
Einzelbild herunterladen

velis, primum quod ait singulos tantum descrihi, qui in quoque oppido municipium civium Romanorum effecerint, tum non nisi tempus ante legem luliam respici. Totus orationis tenor et quod non singulos commemorat Paulus sed plurali numero velut Tüburtes, Praenestini. Pisani cett. omnes videtur comprehendere, demonstrat, omnes incolas horum oppidorum de- signari, non partem tantum fortasse perexiguam. Ac quum ii qui ad civitatem essent admissi, non in patria sua certam societatem efficerent, sed singuli Romae viverent, quomodo poterant nomine municipiorum, in quo societatis certae notio inest, appellari? Exempla vero, in qui- bus plura sunt oppida quae postrema in civitatem Romanam venerunt ostendunt, recentissima municipia inesse in hoc genere; neque dixisset Paulus municeps coloniae, si de municipiis prioris aetatis agere voluisset, nam de priscis municipiis scribenti hoc modo dicere in mentem venire non potuit. Denique nolo praetermittere Rubinonis argumentum, qui vocabulo ο⁸αας (ut municipes essent suae cuiusque civitatis et colonide) fretus affirmat, haec oppida fuisse civitates liberas et foederatas, quare de tempore ante legem luliam sermonem esse, nam post legem luliam nullas amplius exstare civitates neque oppidum dici posse civitatem, simulac civitatem Romanam acceperit. Quanquam rectissimum est quod dicit, nullas dictas fuisse ci- vitates nisi liberas easque sic appellari desiisse, quae in civitatem Rom. transirent, tamen id non impedit, quin etiam tertium genus ad oppida referatur civitate Romana donata. Paulus enim non dicit, illa oppida mansisse civitates, sed tantum fuisse civitates, quum Romana civitate donarentur. Ac profecto quum tertii generis homines ad civitatem Rom. venirent, habebaut suam quisque civitatem et coloniam eaeque civitates et coloniae tum demum, quum illi facti es- sent cives Romani, id quod erant esse desierunt ac municipia facta sunt.

Quibus omnibus expensis intelligitur, Rubinonis sententiam ingeniosissime inventam et sub- tilissime defensam non modo nihil habere quo probetur, sed multa inesse, quae novam illam doctrinam sequi vetent. Redeamus igitur ad veterem explicationem a Sigonio profectam, muni- cipia post Latinum foedus solutum esse oppida civitate Romana donata et faciamus periculum, singula horum oppidorum genera ex locis Festi et Pauli deducere et explicare.

Caput secundum. De municipiorum generibus. Ad Paulum et Festum.

Paul. Diac. v. municipium p. 127 M. I. Manicipium id genus hominum dicitur, qui quum Romam venissent neque cives Romani essent, parlicipes lamen fuerund omnium rerum ad munus fungendum una cum Romanis civibus, praeterquam de suffragio ferendo aut magistralu capiendo; sicut fuerunt Fundani, Formiani, Cu⸗- mani, Acerrani, Lanuvini, Tusculani, qui post aliquot annos cives Romani ef- fecti sunt.(Fest. v. municeps p. 142 M.: municipes erant qui ex aliis civitatibus Romam venissent, quibus non licehat magistralum capere, sed lanlum muneris partem). II. Alio modo, quum id genus hominum definitur, quorum eivilas uni- persa in ciritatem Romunam renit, ul Aricini, Cerites, Anagnini. III. Tertio. quum id genus hom. deſinitur, qui ad cicitatem Romanam ila venerunl, Ali mu- nicipes essent sude cuiusque*) civitatis et coloniae, ul Tiburtes, Praenestini,

*) Emendatio municipes essent suqe pro corrupta codd. lectione manicipia essent suta profecta a Trekellio