Jahrgang 
1847
Einzelbild herunterladen

6

Rom., qui municipes fuerint aliorum oppidorum, aut eorum, quorum incolae ad- empta republica universi in civitatem Rom. transierint aut oppidorum, quibus libertas(æντονοσαηιαm etiamtum permissa sit. In sec. definitione Rubino explicari dicit municipia talia, qualia post legem luliam sola municipia fuerint, in tertia autem singulos Italos lege quadam civitate dona- tos, qui et cives Romani et municipes in suis oppidis fuerint. Hos factos esse cives Rom. ex Italicis, velut Tiburtinum putat proprie appellandum esse cirem Romanum municipem Ti- burtinum, item Campanum cett. Discrimen autem etiam in eo esse, quod in prima et tertia definitione non oppida ipsa vocentur mu nicipia, sed continere in se municipium i. e. ge- nus hominum civitate Rom. praeditorum, in secunda definitione oppida ipsa postea appellata esse municipia, quippe in quibus omnes incolae cives Romani fuerint.

Non negaverim, in hac explicatione multa inesse, quae egregie excogitata sint et primo obtutu magna veritatis specie arrideant, attamen ea sola vera sunt, quae de prima definitione sive de vetustissimorum mun. conditione disputavit; sed inde quod ad posteriora saecula traducit id luod proprium erat priscae aetatis, multi manant errores et difficultates. Nunc accuratius in- spiciamus Pauli locum et singula quae contra Rubinonem faciant afferamus. Primum munici- pia primi generis municipiis alterius et tertii generis omnino non sunt opposita et contraria, quod ex Rubinonis sententia desideres et exspectes. Priora enim municipia fuerunt oppida, quorum cives ius habebant Romam commigrare ibique omnium fere rerum participes fieri, quare ii tantum municipes vocabantur, qui eo iverant ubi ius municipii habebant. Sic municipes Tusculani erant eives Tusculani, qui Tusculo relicto Romam se contulerant et municipes, nisi cum Romam commigraverant. Secundum hanc explicationem, cui Rubinonis opinione altera et tertia definitio est contraria, municipes alt. et tert. generis ii essent, qui Roma relicta in mu- nicipio habitarent, quod non fit, nam omnes vocantur municipes, qui in eodem oppido orti civitatem Romanam adepti sunt, sive vivunt in municipio sive Romam se contulerunt, etiamsi non amplius munerum municipalium sint participes. Neque in verbis Pauli inest indicium, in prima definitione tractari genus municipiorum, cui opposita et contraria sint duo quae sequun- tur genera. Certe omittere non debebat, primo loco agi de civibus aliarum civitatum, secundo et tertio loco de civibus Romanis municipibus in aliis oppidis. Deinde mentionem facere debebat Paulus discriminis inter primum et alterum munic. genus, municipes alt. et tert. definitionis ius honorum habuisse et in civitate sua et in municipio, quum homines quos prima definitio comprehendit hoc ius tantum in sua civitate haberent, non haberent in municipio. Nam cur alterum genus caret honoribus municipalibus, qui alteri concessi sunt? lam ex hoc elucet, municipia priora pertinere ad aliud tempus, atque alterum et tertium genus, neque haec duo genera inter se opponi a Paulo.

De secunda definitione in hoc cum Rubinone consentimus, quod nos quoque putamus, esse oppida, quorum incolae universi sublata eorum civitate et republica in civitatem Romanam ve- nerint, dissentimus autem, quod non sola haec civitatem accepisse neque sola post legem Iu- liam fuisse municipia statuimus. Omnino vero negamus, Paulum h. J. de municipiis post legem luliam locutum esse, quum mirum esset, si ea municipia, quae sola vidit posterior aetas, se- cundo et non tertio loco collocasset. Tum non perspiceretur, cur antiquissima tantum oppida commemoraverit, ut Ariciam, Caere, Anagniam, quorum memoria postea plane evanuerat. Re- liqua omittimus, quum h. I. tantum capita eorum quae Rubino disseruit, tangenda sint.

In tertia definitione plura sunt, quae dubitationem moveant, si Rubinonis sententiam sequi