— 5—
vitatem et non demonstretur, quale fuerit discrimen inter ius munic. et ius civit. et quomodo differat civis a municipe. Municipia autem foedere Latino soluto(a. C. 338 a. u. 416) non amplius fuerunt civitates peregrinorum a republica Rom. diversae et foedere aequo sociatae, sed partes potius erant reipublicae Rom. eidemque subiectae et civitate Romana— sive melioris sive iniquioris conditionis— ita donatae, ut civitas domestica plane esset exstincta. Unusquisque igitur municeps inde ab eo tempore quod dixi unam habebat civitatem— Romanam dico, quae universa et omnium communis erat, oppidi autem cui erat adscriptus proprie non civis— nam civitatem non habebat— sed incola erat. Itaque doctrina illa locum non habet, neque muni- cipium a civitate est seiungendum, sed utrumque copulandum, semperque municipia vocantur oppida, ubi primum civitatem Rom. acceperunt, cum antea fuissent oppida vel Latina vel foe- derata. Municeps autem erat civis Rom., neque quisquam dici poterat municeps, nisi civis Rom. factus esset. Sic Ulpian. J. 1.§. 1. D. ad munic.(50, 1) dicit: proprie municipes ap- pellantur muneris participes, recepli in civitatem ut munera nobiscum facerent; Fest. v. municeps p. 142 ed. Muell.: Servilius aiebat initio fuisse qui ed conditione cives Rom. fuissent, ut semper rempublicam cett.— qui aeque cives Rom. erant; Schol. Cruq. ad Hor. epist. I, 6, 62: civitate donati sunt municipesque factis Liv. VIII, 14 Lanuvini civitate data appellantur municipes. Quid? colonias quis est qui dicat civitatem separatam habuisse a Romanis, quarum tamen similis est conditio ac municipiorum. Et municipes et coloni unius imperii sunt cives(Roemische Staatsbuerger) domicilio tantum diversi(Stadtbuerger), ut Pau- lus v. munic. p. 127 M. dicit: municeps municipii et colonidae. Quae conditio magis perspi- cue exprimi non potest, quam Ciceronis verbis in l. de leg. II, l. 2; nam cum dixisset de Ar- pino, haec est mea et fratris mei germana patria, et cum Atticus interrogasset:; sed illud tamen quale est, quod paullo ante diæisti, hunc locum germandm patriam esse vestram? num quid duas habetis patrias? an est una illa patria communis? nisi forte sapienti illa Catoni fuit patria non Roma sed Tusculum, respondit Cicero: Ego mehercule el illi et omnibus municipihus duas esse censeo patrias, unam nalurae alteram eivitatis, ut ille Cato, quum esset T'usculi natus, in populi Rom. cipitatem susceplus est- Ita quum ortu Tusculanus esset civitate Romanus, habuit alteram loci patriam, alleram iuris—: Sie nos et eam patriam dicimus ubi nati et illam, qua excepti sumus. Sed necesse est cari- tate eam praestare, e qua populi Rom. nomen universae civitalis est. Duas igitur muni- ceps habet patrias, unam naturae, quam Paull. vocat originalem patriam l. 22.§. 4. D. ad mun.(50, 1), alteram iuris, sive domi manet sive Romam rerum suarum sedem transtulit. Quare Roma omnium municipum est patria nec unquam pro diversa civitate habita; cf. Cic. de lege agr. II, 32 communis patria omnium nostrum est(Roma), Modestin. J. 33 D. ad mun. (50, 1) Roma communis nostrum patria est, et Sen. consol. ad Ilelv. 6. Idem legitur mul- tis scriptorum locis, qui ex postremis imperatorum Romanorum temporibus ad nos venerunt, quos qui coguoscere velit, adeat Spanhemii librum: orbis Rom. p. 160 cf. p. 35 sqq. et F. P. Mahneri comm. de M. Aurel. Anton. const. de civit. univ. orbi datae auct. IIal. 1772, p. 75 sdd.
lam autem gravissimum est videre, num loco notissimo Pauli Diac. v. municipium p. 127 Muell. Rubinonis sententia comprobetur. Hic locus, qui Rubinone iudice accuratissime scri- ptus omnia quae de municipiis ante legem luliam dicenda sint complectitur, ut nullum verbum bit omissum, nullum superabundet, agere dicitur in prima definitione de civibus aliarum civitatum, qui Romae municipes fuerint, in sec. et tertia deſinitione de civibus
1*†


