Jahrgang 
1847
Einzelbild herunterladen

eam nullo modo habere possit. Nam etiam in Pauli loco mox pluribus tractando quod legitur: municipium id genus hominum dicitur, facile vides, id brevitatis causa dici potuisse pro: municipium dicitur oppidum eius generis hominum. Praeter eum locum autem nullus huc trahi potest, cum in omnibus reliquis municipium nihil aliud significet nisi locum sive oppidum, neque Ulpiani demum aetate id factum est, ut Rubino existimat. Haec voc. notio satis proba- tur legibus, ut lege lulia municipali sive tabula Heracleensi l. 9(S3). 24(98). 34(108) sq. 52(126) sq. 56(130). 61(135). 68(142), lege Rubria de Gallia cisalpina XX, I. 6. XXI, I. 2 sq. XXIII, I. 53. 56 sq., lege agraria lul. Caes. Caligulae c. 3. 4. 5, monum. Ancyr. III, 23. 31. IV, 27, oratione Claudii de civitate Gallis danda II, l. 43. Ubique municipia, co- loniae, praefecturae, fora, conciliabula iuxta posita videmus, quorum exemplorum auctoritatem effugere non possumus, nisi artificiosa et contorta utamur interpretatione. Neque Cicero voc. municipium alio intellectu usurpavit, cf. Phil. III, 6: omnes qui sumus e muni- cipiis i. e. omnes plaue, p. Planc. 8. 9. p. Sull. 7. p. Arch. 4. Liv. XXVI, 15 et innumera alia. Quid? voc. municipia fundana, quod reperitur in lege lulia municipali, quomodo explicari possit nisi de oppidis ipsis, quae legem de civitate Romana acceperunt? Huc acce- dit, quod Rubino non omnes oppidi cuiusque incolas municipes fuisse putat, sed partem tan- tum, quae interdum perexigua fuerit necesse est; quomodo igitur fieri poterat, ut quod no- men ad paucos tantum incolas pertineret, id sensim ad totius oppidi designationem transiret?

Alterum, quod vix nobis concedi posse videatur, hoc est, quod cives Romanos ex muni- cipiis oriundos, velut Catonem, Ciceronem multosque alios non propter originem, sed propter ius municipii in patria retentum atque quod inde sequitur, ita tantum si ius municipii in patria retinerent, municipes appellatos esse statuit. Fac enim, Ciceronem pietatis et honoris causa ius municipii servasse, quis credat eum propter hoc exile ius non propter originem municipem esse vocatum? Refellitur autem, ut paucis exemplis defungar, Rubinonis sententia tribus potis- simum locis, Cic. de leg. II, 1. 2.(quem infra describemus) Phil. III, 6. p. Sull. 7. Nam quod Cicero convicium, quod Antonius Caesari et Torquatus ipsi municipis et peregrini appellatione iniicere studuerant, ita reiicit, ut doceat plurimos cives ex municipiis oriundos permultum patriae Romae profuisse, apparet, non in iure municipii retento, sed in origine municipis no- tionem sitam fuisse. Denique provocamus ad usum v. municeps, quod saepissime pro eo di- citur, qui eodem municipio natus est(similiter ac tribulis, popularis rell.).

Quamquam id quod modo exposuimus, tale est, ut fere unum ad Rubinonis sententiam re- futandam sufficere videatur, tamen etiam rationes, quibus eam firmare studuit, persequamur et expendamus.

Primum quod dicit, vocabula iuris Romani numquam mutasse vim et potestatem, errare mihi videtur. Quis enim nescit, voc. populus, Quirites, equites, nobilis alio tempore aliam habuisse vim? quem fugit, voc. exsilium et provincia et legio sensim ex alio in aliud esse mutatum et penitus mutasse notionem, denique quot et quantae fuerunt vicissitudi- nes voc. Latium et ius Latii? De municipio idem factum esse cur negemus?

Deinde, municipium a civitate plane esse diversum et utrumque inter se pugnare ne- que posse conciliari, ut non idem in eadem civitate et municeps et civis dici possit, argumen- tis a Rub. allatis non probatur, nam a qua proficiscitur doctrina, neminem iure Romano dua-

rum civitatum esse potuisse civem, est ea quidem verissima, sed nihil inde sequitur neque per- tinet ad nostrum argumentum, si non antea probetur, municipia semper propriam habuisse ci-