Jahrgang 
1847
Einzelbild herunterladen

De Romanorum municipiis. Seripsit

Falhelmus Nein,

philosophiae doctor, gymnasii professor.

Caput primum.

De Rubinonis sententia (in Bergkii et Caesaris actis philol. 1844, N. 109 111. 121124).

Quum nuper de municipiis Romanis scriberem in Encyclopaedia philologica, quod opus cum Pauly beatus inchoatum reliquisset, Walz et Teuffel duumviri doctissimi absolvendum susce- perunt, incidi in nonnullas res graves sane et dubias, quae accuratiore quaestione non indigna viderentur.

Primum in examen est vocanda novissima de municipiorum natura doctrina, quam propo- suit Rubino vir et ingenii acumine et doctrinae copia ornatissimus, cuius quo magis et est et esse debet in his rebus auctoritas, eo magis veremur, ne multos a recta via abducat abductos- que ad suam sententiam trahat*), praesertim cum in hac quoque dissertatione splendeant vir- tutes, quae omnia Rubinonis scripta decorant, multaque rectius quam ab aliis doceantur et egre- gie illustrentur. Quare non inutile erit demonstrare, eius opinionem sagacius quam verius esse excogitatam multaque quominus probetur obstare. Sententia eius haec fere est: vocab. muni- cipium inde a prisco tempore ad municipiorum interitum unam habuisse vim et notionem sem- perque significasse genus hominum, qui in alia civitate essent cives, in alia non cives sed mu- nicipes i. e. munerum et officiorum participes; numquam enim fieri potuisse, ut civis Rom. duarum civitatuimm uno tempore esset civis, quare ius civitatis a iure municipii longe esse di- versum, neque unquam civitatis alicuius civem eundem et municipem aut municipem atque ci- vem vocari posse. Quibus positis duo statuit genera municipiorum, alterum hominum, qui Romaé cives extra Romam municipes fuerint, alterum(proprie peregrinorum), qui cives in alia urbe fuerint, Romae autem ius municipii habuerint.

In quo duo potissimum sunt, quae dubitationem moveant, primum, quod non loca sive oppida, sed genus ac conditionem sive ius hominum nomine municipii designari putat. Nullus enim locus est, in quo hanc vim vocabulum necessario habeat, contra haud pauci, in quibus

Nullum adhuc de hac Rubinonis quaestione legi iudicium neque quo probaretur neque quo reprehendere- tur, nisi Caroli Peteri V. D., qui literis amicissime ad me datis Rubinonis argumentis sibi persuasum esse negat et non pauca mecum communicavit, quae meum iudicium et confirmarent et amplificarent.

1