Jahrgang 
1842
Einzelbild herunterladen

mittunt divinitus patefactam: hane si credimus, quaevis nobis praecisa est illorum explicatio: aut ex humana petita sunt ratione et Philosophrun praeceptis illustrandis inserviunt. Ita G. Ilermannus: cuius si amplectimur opinionem, omnino errores evitamus, quibus in mythorum partitione implicari se passus est Jahnius.

Sed haec hactenus. Ad eam nunc me convertam lahnii dissertationis partem, in qua de- inceps tractantur, quae ad fabulam cognoscendam et recte aestimandam necessaria sunt. Quod quidem sic ab eo institutum est. Postquam exposuit, quaenam causa fuisset, cur convivium illud haberetur, quemque sermonem de Amore Agatho cum convivis contulisset, explicavit, Graecorum deum Amorem accuratius se considerare velle ait. Duplex autem erat amor Grae- corum ex lahnii opinione: priscus ille, dquem Hesiodus,*) Parmenides, Empedocles, alii commemorarunt, quemque mundum rudem antea, inertem, caliginosum in ordinem ac concen- tum redegisse fabulati sunt.**) Sed interiecto aliquo tempore alius evasit Amor: namque re- centiores poetae ita eum adumbrabant, ut cum ad populi captum magis eum fingerent et ae- comodarent, tum quae singuli quique studia persequerentur, sive recta essent sive prava, ad Amorem ea referrent. In enumerandis igitur Amoris virtutibus non tam veritati studebant, quam quae iis speciosa videbantur, etsi erant fallacia, fucosa, pro veris venditabant: neque priscas, duas poetae protulerant, fabulas satis intelligebant, neque antiqua Philosophorum placita recte adhibebant. Hanc ipsam viam ad unum omnes, excepto Socrate, ingressi sunt in Platonis Con- vivio. At Socratis, quam secutus est ratio, ab istis plurimum diiffert. Qui quidem id sibi proposuit,**) ut convivarum, qui apud Arathorder convenerant, et ipsius Agathonis, quas pro- posuerat, opiniones refelleret, deinde ex Diotimae praeceptis Socratis ore eas emendaret, de- nique, qualis et quantus fuiSsct Graecorum vir sapientissimus, Alcibiadis verbis demonstraret.

En habes lahnii de Convivii consilio opinionem, de qua postea iudicium meum constituam. Atque cum, quae praeterea de convivarum argumentis disseruit lahnius, dubitationem nullam moveant: restat pars tertia, in qua ipsius fabulae de Amore explicatio inest. Commemorentur vero, inquit, necesse est personae, quae praeter Amorem in scenam producuntur: huc igitur pertinent lupiter, maritus, Consa, uxor, Affluus, Consae filius, Venus, Inopia, Amor, Al- ſini et Inopiae filius. Sed in principio illud tenendum est, per horum nominum integumenta et daundur duem dicit lahnius, intelligibilem perspici, et materiam, quae Inopiae notione ex-

*) Hesiod. Theog. v. 116. *) lahn. J. c. p. 45 sqq. Heusdius l. c. vol. I. p. 108:Quae fictio perquam placuit antiquis poetis et philosophis. Hinc enim cum alia multa, tum Empedoclis ρ τάęꝛ ενασ᷑ς᷑'et ν ο apud Aristophanem

in pulcerrimo Avium choro, ubi Nox dicitur in Erebi sinu ovum peperisse(Aristoph. v. 696): 895 n TTANo2AEAs 2o 3AArs Eeas 0 o Je. Nato autem amore, orta dicuntur ommia, ipsi adeo evtitisre Dii immortales

78% ouw 44 Te2² 2Se,ran, e ²vie uies, Arνπ 20uu,ν‿ν 5⸗ 6 Teο(re*οε, Téε 090A*0 At⁵ 78 wal, Trrey Te Je2, and a, S,o⸗ 2110n.

) lalm. l. c. p. 49:Qui mihi quidem hoc libro id maxime spectasse inque eo elaborasse videtur, pri- mum ut ostenderet, quam remotae a veritate essent opiniones de Amore vel apud elegantissimos et eruditissimos viros, quantumvis illi, e sophistarum scholis profecti, suas opiniones omnibus artificiis ad veritatis speciem componerent et evornarent, tum ut Socratis ore emendaret illas opiniones et simul Sua de Amore placita, ex ipsius veritatis fonte atque ex Socratis sermonibus hausta, in medium pro- ſerret, post Socratem ipsum Alcibiadis oratione vivum et spirans veri et berfecti amatoris exemplar in

terris fuisse significaret.