Jahrgang 
1842
Einzelbild herunterladen

8

aliorum repudiare:*) nihilominns tamen aliis locis sibi ipse contradicens in scriptis ceterorum Platonicorum aliquid veri invenire sibi videtur.*) Deinde, quamquam lahnius fuse lateque**) dixit de Amoris fabula, qualis apud Platonem narratur, videre non possumus, quam novam lu- cem difficili de mythis Platonicis doctrinae attulerit, ac profecto taedium fere movet, si pag. 41. l. c. ingenue fatetur:et in hac quidem re ea nos praestitisse arbitramur, quae, nisi om- nia animum fallunt, omne desiderium firmamentorum quaestionis nostrae explcant. Omnino autem in iis acquiescere possumus, quae C. Fr. IIermannus de mythis Platonicis perbene indi- cat.+) Quod denique lahnius p. 32. fabulas Platonicas in quatuor partes divisit, ipsum non

fugit, physicae fabulae nomen non recte a se fuisse usurpatum:+) quapropter non poterat non aliam proponere partitionem. Ceterum non modo mythi, qui animam spectant, sed ii etiam, dui pertinent ad reliquas tres partes, cum philosophia coniuncti sunt. IIlud etiam reprebende- rim, quod ne verbo quidem de fabulis historicis monuit, quae quovis pacto commemorandae fuerant. Iluc accedit, quod via, quam persequentes ad rectam perveniamus mythorum partitionem et explicationem, iam munita erat a Godofredo HIermanno. α᷑/†) Cuius evsententia varia de mythis iudicarc possumus ratione: sive continent mythi meras fabulas, utpote quae totae constent ex rebus fictis commentitiisque, sive historia nituntur, sive philosophorum adumbrant prnecepta,

sive in eorum insunt integumentis dogmata sacra et religiosa, Quae quidem aut doctrinam ad-

*) V. Jahnii annotat. ad pag. 36, ubi mira sane legimus:Horum gregi se adscribere minime dubitavit Rückertus, quum scriberet, quae scripsit in putidissima illa Expositione de Platonis Convivio p. 290 inf. et sq. Tu quaeso audias, quae Astius homini in philosophia platonica hospiti obiecit in Ephemm Litt. Ien. 1832. Nr. 52. p. 438, ac deinde:Platonem propter fabulosum in Timaeo docendi genus eadem temeritate reprehendit etiam Lobeckius, qui nobis Platonem cum lacobo Boehmio tamquam my sticum composuerit Aglaoph. l. 2 t. 2 p. 946 not. Tanti est in philosophia platonica haud plane hospi tem esse! Immo hunc philosophiae Platonicae hospitem, quem eundem dicit Rückertum, p. 147 Wielandii appellat simiam. Veruntamen, si non omnia, quae Wielandius in Aristippo suo protulir. probaverim, non ita, ut lahnius fecit, despiciam et pro nihilo putem.

) lalm. l. c. p. 146:Nimirum isti omnes, spretis profanis Wielandii nugis et calumniis, qui non m gis quam eius simia Rückertus de amore universo, non vulgo sic nuncupato, ista ſabula agi vidit, in hoc omnes consenserunt idque pulcre intellexerunt, nostra fabula universam humanne vitae conditio nem declarari et. s. p. cfr. etiam p. 36.

) Nimirum non erat, quod explicaret p. 14:Nam, ut oculorum sensu utamur, qui in nobis est acer rimus, quaecumque videmus singula, semper alio tempore aliam induunt naturam; velut, in acciden tium genere, pulcritudinem non proprie ac per se videmus, neque hoc vel illud eius nomine nppellare possumus. Et sic fieri videmus in omni harum rerum genere et. q. s. Satis tritum, commune et per vagatum illud p. 15:Atque sensuum quidem omnes mortales participes esse fatendum est, mentem vero et scientiam deo propriam esse, nec nisi aliquantulum homines attingere. et sic sexcenties.

*) C. Fr. Hermann I. c. p. 346: und wird uns diese Einsicht vielmehr dazu dienen, dass wir die Mythen und sonstigen dichterisehen Partien seiner Schriften nicht etwa blos als äusserlichen Schmuck der Rede, sondern als wesentlichen Bestandtheil seiner geistigen Eigenthümlichkeit betrachten, und nicht hinter, sondern in ihmen selbst Platos Lehre und Ansicht suchen, wie sich dies auch im Folgen den aus dem Charakter seiner Lehre selbst ergeben wird.

††) lahn. I. c. p. 32:Quod autem physicum hoc fabulae genus nuncupavimus, intelligimus sane, hoc of fensione non carere: neque enim nos fugit, etiam illud fabulae genus, quod in explicanda origine

mundi sive naturae rerum versatur, ad physica pertinere.

) G. Hermann über das Wesen und die Behandlung der Mythologie, Br. an Creuzer S. 14. f.