Jahrgang 
1842
Einzelbild herunterladen

7

ſfinem fabulas conscripsisse Platonem, ut, quae divina sint et coelestia, imagine adhibita et similitudine perspicua redderet hominis menti, utque fabulis ad hominum captum sese acco- modaret.*) Accuratius autem perspecta fabularum natura satis elucet, pro variis rerum gene- ribus varia fabularum genera apud Platonem existere. Commemoranda primum est fabula, quam lahnius dicit, theologica, quae in rebus divinis illustrandis versatur, tam arcto cum ceteris mythis coniuncta vinculo, ut ab iis separari nequeat. Neque tamen rebus divinis tantum occu- pantur fabulae, accedit alterum genus: nam cum philosophus etiam naturae humanae perspi- ciendae operam det, duplex fabularum species oritur, quarum altera originem et naturam ani- mae humanae explicat, altera, quaenam animae post obitum futura sit conditio,**) pracsagiendo prospicit. Tertium deinde genus, cosmogonicum a lahnio appellatum, quae sint initia rerum, e quibus nascuntur omnia, monstrat et patefacit: quarti denique generis, fabulae physicac, partes sunt praecipue et materia, ex qua quaeque res efficiatur, et vis, quae quidque efficit.***) Ad has quoque fabulas referenda est ea, quam Plato in Convivio de Amore narravit, ut tota qui- dem primum sit ex primo genere, deinde ex parte secundi generis prima, ex capite denique quodam quarti generis. Quodsi vero universam mythorum Platonicorum rationem recte intellexi- mus, patebit, summi eos esse ponderis et auctoritatis, ita ut prorsus reiiciamus istorum ho- minum falsam opinionem, qui nil in iis nisi ineptias pene aniles vel ingenii viderint lusum.

Ita Iahnius de causa ac natura fabularum Platonicarum. Quae si examinamus momentoque suo ponderamus, primum negari non potest, illum nimis confidenter suam tueri opinionem,*)

*) Quae de fabularum Platonicarum causa ac natura a pag. 13. usque ad p. 30 protulit Iahnius, uberius et ſusius, quam necesse erat, dicta sunt. Ceterum conferas praeter viros ab ipso laudatos I. Frie- sium disputantem: Julius und Evagoras Th. 2. S. 311: Sobald wir im Glauben über den allgemeinen Gedanken des Vollendeten, Schrankenlosen, Unbedingten hinausgehen, müssen wir uns endlicher Vor- stellungen bedienen, um das Ewige zu denken. Unsre Erkenntnissart wird nothwendig tropisch, und erhält nur bildlichen Werth. Sobald wir den Glauben an ewige Wahrheit ausführlicher auszusprechen suchen, müssen wir alles nur auf menschliche Weise denken, indem wir uns die unbedingte Vernunft in Analogie mit der menschlichen denken. So muss sich diese Sprache des Bildlichen bedienen.

**) Fries l. c. p. 313:Nur nach zeitlichen Bildern und nach Bildern der Naturumwandlungen vermögen wir diesen Gedanken der ewigen Hoffnung weiter zu folgen' ac deinde sequenti pagina:So wie wir den ersten idealen Ausspruch der Glaubenslehre verlassen, welcher sich durch die Ideen des Vollen- deten bestimmt, so tritt unser Gedanke in die Ahndung über, er verliert alle begreifliche Wahrheit, zeigt das Ewige nur in zeitlichen Bildern und hat nur jene Wahrheit der Schönheit in sich, von wel- cher die religiöse Dichtung belebt wird.

) Jahn. l. c. p. 52.

) Jahn. I. c. p. 42:Possem, si hoc nunc agendum esset, contendere, eos, qui ad hunc usque diem fahulam de Amore in Convivio explicare conati sunt, ad unum omnes, quod propositum habuerunt, hanc potissimum ob causam non consecutos esse, quod aut fabularum apud philosophos, maxime vero abud Platonem, causam et naturam non perspectam statuerint, aut nostram illam observationem ne- glexerint, aut, etiamsi hanc cognoverint, in natura fabularum Platonicarum hospites fuerint, aut, hac etiam cognita, quod in hac haeserint et impediti sint, ut aut nimium singula premerent, aut ne- cessaria ad veritatem negligerent. Vellem fecisset, quod deinde addit et quod ei longum erat: multa enim alia rectius in dissertatione omitti poterant:Sed id nunc quidem singulis nominatis exsequi lon- gum foret neque parem operae fructum praeberet: vera autem, quae dixi, an sint necne, quisque sta- tim intelliget, quem eorum vim ac rationem, quae a nobis disputata erunt de fabula in Convivio pro- posita, cum illorum inventis conferre non pigebit.