Jahrgang 
1842
Einzelbild herunterladen

4

tia inprimis hoc in animo habuit Plato, ut Socratem, praeceptorem dilectissimum, a crimine defenderet, tanquam in familiaritate cum adolescentibus coniungenda turpius aliquid spectasset nec illorum animos honestate, virtute, pudore imbuere voluisset. Quod ut assequeretur, sum- mi philosophi mores ad veritatem depinxit: omnes vero ceteras orationes, quae in Convivio in- zunt, Wolſius propter Alcibiadis argumentationem conscriptas esse opinatur.

A Wolfii sententia non magnopere discrepat Schleiermacherus, qui, quod Alcibiades ad Socratem in gloria et laude ponendum contulerit, totius libri summum esse existimavit propo- situm, quamquam non negat, ctiam in amoris notione illustranda non minus versari philo- sophum.*)

Non eandem ctsi non valde disimilem opinionem amplexus est L. I. Rückertus.**) Convi- vium, inquit, primo statim aspectu duas in partes dilabitur, nullo nisi loci et temporis vinculo woniunctac, quarum prior continet orationes de amore, altera Alcibiadis adventum narrat, So- cratemque reddit laudatum. Quia autem in libro idem requirimus atque in pictura aut statuarii artificio, ut unus sit et materia et forma, quis est qui neget, illa duo argumenta inter sese diversissima non facili negotio ad eandem posse revocari ideam sive cogitationem? Res quidem prima specie ita videatur esse dirimenda, ut statuamus, Socratis exemplo, qualem sequi nos oporteat amorem, Platonem demonstrare voluisse: quodsi vero Symposium accuratius inspieci- mus, de hac sententia deducimur. Neque enim, si hanc opinionem sequimur, pars altera su- tis bene cohaeret cum priore, neque satis haec materia digna, cuius gratia Plato aetate iam+ provectus librum componeret, qualis hic est. Sed ad veritatem propius accedit, immo verum est libri argumentum, ut Socrates exemplar proponatur imitandum, quo philosophi Platonici dignitatem ac quasi divinum mentis habitum cognoscamus. Quaerenti autem, cur ipsum amorem Plato delegerit tractandum, id perspicuum erit, si reputaverit, amorem, quo ad argumentum suum explicandum usus sit philosophus, eundem esse ac philosophiam ipsam.

Aliter videbatur factum A. IIommelio.*) Cui quum persuasum sit, Platonem humani ge- neris indolem intellexisse nomine FEaorog, qui medius inter naturam et deum positus sempi- terno beate vivendi teneretur desiderio, primis quatuor Convivii orationibus expressum esse censet, qua ratione omnia eaque diversissima, quippe quae vero fundamento carerent, homi num studia ad illum finem se dirigerent, ac postremum in fallaces dicendi artes abirent, quae in Agathonis inessent oratione. Platonem igitur id agere, ut Socratis verbis demonstret, quam futiles sint et vanae ceterorum convivarum opiniones, quamque, qui puriore imbutus sit amore, is solus in honestatis et sapientiae studio vitam transigat constanter: Socratis vero sententiam Diotimae ore esse enunciatam itaque periculum evitatum, quod ipsi contra humanas opiniones pugnanti imminuisset.

Universa re dissentientem habet Pommelius Arn. Rugium.) Ab eodem fere principio pro

Schleiermacher Uebersetzung 2. Th. 2. Bd. S. 361:So scheinen wir demnach in dem, was Sokrates über die Liebe sagt, und in dem was Alcibiades über den Sokrates, das Wesentlichste unseres gan-

zen Kunstwerks gefunden zu haben. ) L. I. Rückert. Plat. Conviv. p. 318 sqq. *n) Plat. Conviv. rec. A. Hommel p. XLIII sqq. ) Platonische Aesthetik dargestellt von Arnold Ruge p. 25 sdq.:Offenbar nämlich ist das Gastmahl ein Kunstwerk, welches zuerst in den Liebesreden Sokrates in der vollen Schönheit seines Wissens und