Jahrgang 
1842
Einzelbild herunterladen

AAX 2M1 ri AnAog e Seorile Eeos

5 J4⸗ 7. 4, 0

Nvxinς duαœiae, ινς τᷣ a αο. Eurip.

Quum Platonis scripta perlustramus nullum invenimus, quod, sive argumentum spectas sive formam, anteponi possit Symposio, nullum, in quo divini philosophi ingenium pulerius videamus expressum*), nullum, ex quo, quam excelsus sit et magnificus Platonis animus, magis appareat. Ilinc factum est, ut iam multis ex annis Symposio et edendo et illustrando operam navarent viri docti, atque cum libri demonstrarent virtutes, tum consilium indagare studerent, quod in eo scribendo Plato secutus esset. Ad praeclara autem doctissimorum viro- rum de Platonis Symposio scripta accessit nuper Alb. Jahnii Bernensis de eodem argumento pecularis liber.**) Qui quum sane memoratu dignus videretur a varia et multiplici, quam ex- hibet, doctrina, miratus sum, cur nemo usque adhuc libri neque publice mentionem neque censuram fecisset. Itaque, quum Gymnasii nostri leges hanc scribendi mihi obtulissent opportunita- tem, operae pretium mihi facturus visus sum, si ad ca, quae lahnius profert, vel refutanda vel amplificanda pro arctis huius scriptionis finibus aliquid afferrem.

Ut via atque ratione progrediar in scribendo, priusquam ad lahnii librum transeo, viri docti sunt percensendi, qui ante illum recentiore tempore de Platonis praeclaro et, ut ita di- cam, unico opere aut brevius aut copiosius disputaverunt. Ut alios taceam, Fr. A. Wolfius***) pro vero probare conatur, Alcibiadis oratione libri contineri summam. Px eius igitur senten-

*) F. A. Arnold Einleitung in die Philosophie durch die Lehre Platons vermittelt. Berlin 1841 p. 103: Das Gastmahl ist unter allen grösseren Werken Platons unbezweifelt das anziehendste und verständ- lichste.

**) Dissertatio Platonica, qua tum de causa et natura mythorum Platonicorum disputatur, tum mythus de Amoris ortu, sorte et indole, a Diotima in convivio narratus, explicatur. Accedunt scholia et enarratio eorum, quae inde a Plutarcho ad illustrandum mythum allata fuerunt. Scripsit Alb. Iahnius,

Bernas Helvetius. Bernae apud C. A. Iennium filium MDCCCXXXIX.

Fr. A. Wolf. praefat. ad. Plat. Symp. p. XXX. Similis opinio iam prolata erat ab Hartmanno prolus.

ed. a. 1797 Gubenae, de qua ita Beckius Commentatt. soc. philol. Lips. vol. I. p. 167:Refutata

illorum sententia, qui statuerent, Platonem animi causa in laudem Amoris scripsisse, argumentis fir- mare studet eam, auctorem voluisse vanas istas de Socratis in Alcibiadem amore opiniones impugnare atque adeo docere, amorem illum non fuisse turpem et illicitum, sed honestum atque legibus conve- nientem. Qua in re tractanda ita versatur, ut doceat, 1) opus fuisse tali Socratis defensione, II) revera hoc Platoni consilium fuisse. Eo enim sumto omnium libelli partium esse nexum arctissimum idemque suadere Socratis Alcibiadisque orationum indolem internam.

At dissimulavit Plato hoc consilium cuius dissimulationis causa quaerenda in ipsius criminationis il- lius invidia.

1

**)