Jahrgang 
1840
Einzelbild herunterladen

122

erant coactusque regi pueri. Prima illa verba, etsi non ignoro haud raro alibrario vocabula temere esse transposita)(cf. Kreyssigii Melet. spec. I. p. 24.), tamen a Grynaeo audacius mutata esse crediderim, qui et est alio loco posuerit, et a eiecerit. Propius vero est propter pracceden- tis v. similitudinem aliquid excidisse, et Livium hoc scripsisse: vexatus in regiamingressus est. Ac Persco. Confidentius hoc dico de iis quae sequuntur. Nam non solum quod praeerant scriptum est, sed etiam quod que additum est, non de uno, sed de duobus Pellae praefectis mentionem factam esse declarat. Neque qui illi fuerint, obscurum est. Conferas velim Plutarchum(Vit. Aem. Paulli c. 23.) eandem rem narrantem: s&reει ι urO IISAANxy gicAe EUurey aal EüAaley, T0t)C E, 700 viT garog-Asεεν᷑eis. Denique ne terror quidem huius loci esse videtur et ex initio capitis de errore potius Livium cogitasse coniicias. Itaque nemo, opinor, repu- gnabit, si pro genuinuo habuerimus: rex ad mediam ferme noctem et errore et variis difficultatibus viae vexatus in regiam ingressus est. ac Persceo, qui Pellae pracerant, Eulaeus Euctusque et regii pueri praesto erant. Viden- dum an eadem ratione lux addi possit loco suspecto et paene deposito, qui 44, 22, 2. de Grynaci coniectura editur: animadvertisse videor, Quirites, maiorem mihi sor- tito Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut consul essem cansalutatus, aut quo die magistratum inissem. In cod. est: quam cum nut conpulsus consulatus. Plutarchus aliquid praesidii afferre videtur, eandem rem, quam Livius siguiſicat, fusius narrans Vit. Aem. c. 10. O nar dexds dy eνrrere ο⁶ roc woAXhc= Polrravren e e aeexy r, Sueag dd, mgoxaouuerdy d⁴ eis Ayogdvu va! Laa Dodντeνυνν εmeν. Quae cum librarii ludibriis comparanti et quid hoc loco seri- ptum fuerit circumspicienti, ipse Livius quod non alienum esset subministrare visus est. Is enim J. 22, 35. ubi, L. Aemilium Paullum, huius avum, alterum consulatum refugisse scribit, nobilitas inquit, diu ac multum recusantem ad petitionem consulatus compellit, cf. 9, 13. Tale aliquid nostro quoque loco scriptum fuisse ratus, tentabam: cum aut compu lIsus essem ad petitionem consulatus, aut etc. De codem Aemilio infra c. 33, 4. haec subiicit: ipse cum tribunis primisque ordinibus vadit ad contemplandos transitus etce. Ita de Grynaei coniectura editur, qui multa quidem librarii negligentia praetermissa felicissime re- stituit, sed hoc loco paullulum a recta via aberasse videtur. Neque enim de hac re magis verbo vadere Livius utitur, quam de motu concitatiore et gradu accelerato(cf. 2, 20, 21;3 3. 30; 4, 38; 7, 14. 34; 9, 13. 23. 31 all.), neque quomodo exciderit probabiliter potest de- monstrari. Itaque, quod tale aliquod vocabulum pro loci ratione requiritur, idque facilius cur praetermissum sit intelligitur, coniiciebam a Lfvio esse: ad contemplan dos transitus est progressus. Ita 22, 15.progressus inquit,Primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem; 26, 10.ad IIerculis templum est progressus, atque moenia si-

8) Huc pertinere mihi videtur locus I. 43, 7, 10., quem recentiores de Gronovii coniectura ita scripserunt: apud se templa omnibus ornamentis compilata, spoliaque sacrilegii GC. Lucre-

tium navibus Antium deve xisse, cum in cod. esset: spoliataquesacrilegiis. Etiamsi illa comiectura loco 29, 8, 9, quem miror a Gronovio non esse allatum, confirmari videatur, tamen leniore remedio adhibito nescio an rectius legatur: templa=spoliata, compilataque sacri-

legiis; cf. 26, 30, 9. 28. 36 init. Revocant haec in memoriam locum, qui 33, 47, 3. de Gelenit con- jectura ita editur: non furto eorum manibus extorto. Ubi cum uterque cod. et Mog. et Bamb. exhibeant: non furtorum manibus extortis, v. manihbus potius corruptum ratus, quam cetera, emendandum esse censeo: furtorum manubiis extortis, cſ. 29, 8, 9: sacri-

legii sui manubias rettulit

tun

S S Sq

2 22