— 1—
34, 6. 7)— Similiter peccatum esse videtur IJ. 45, 12, 4., ubi haec in codice leguntur: ta- bellas ei Popillius scriptum habentes tradit. Recte quidem Ursinus emendavit: senatusconsultum habentes, sed inchoavit magis quam absolvit curationem. Nam voca- bulum scriptum non ex iis esse videtur, in quae v. senatusconsultum a librariis non intelle- ctum depravari solet, cf. Drak. ad 2, 48, 10. 4, 57, 5. 22, 10, 1. all. Sed non praetermittenda sunt verba Polybii, unde Livius sua hausit,(29, 11, 2.) 70 de⁴rd εον, 2v& r0 T1 eυ◻ν&△Hᷣν rou ϑ‿) ν Ʒμrsεᷣνεᷣuνντ, ręoursis ατ. Quae intuenti mihi suspicio orta est, v. scri- ptum a Livio esse et ante h. v. SC. i. e. senatusconsultum intercidisse. Alias similia leguntur; ita in lege Servilia apud Spangenberg. Monument. legal. p. 42. legitur: ut ei scripta in ta- holis habeantur; adde Cic. Phil. 1, 1. in Catil. 1, 2, 4. Liv. 45, 25, 3. De usu voc. ha- pere vid. Kritz. ad Sall. Cat. 23, 4.
Constat autem cum alios tum cod. Vindob. librarium saepe ita peccasse, ut propter ante- cedentium aut sequentium similitudinem voces integras vel singulas vel plures omitterent. Sin- gularem huius generis locum deprehendimus J. 44, 143, 5: rex ad mediam ferme noctem terrore et variis difficultatibus viae vexatus est. in regiam Perseo, qui Pellae praeerat Euctus regiique pueri praesto erant. Ita hic locus de Grynaei coniectura editur, sed in cod. est: vexatus in regiam esta perseo qui pellae prae-
7) Sed iure mihi dubitare videor, num recte hoc verbum ab Alschefskio Livio redditum sit J. 30, 26, 12,
quem locum p. LXXI ita scribendum censuit: quia eum senatus in Etruria tenuerit quae- stiones ex senatusconsulto habentem. Neque enim is fere, qui alteri negotium dat, eum tenere dicitur, sed res ipsa, quae est conficienda(cf. Drak. ad 32, 9, 1.), neque satis apte ante senatus consultum videtur inferri ipse senatus; neque codd. addicunt, qui excepto Bamberg. tenu e- rint exhibeant. Itaque cum ipse V. D. p. LXXII docuerit syllabam re saepe intercidisse, et p. LXXIII minoris autoritatis libros quaedam servasse probaverit, quae in meliôribus sint praetermissa; recte Drakenborchium statuisse putaverim, in melioribus, qui sin Etruriae habent, syllabam re Iibrariorum incuria excidisse. Minus adeo probandus est Otto, qui Divv. Livv. p. 16. I. 5, 51, 1. emen- dare conatus est: si me mille senatusconsultis populique iussu revocaretis. Nam nisi ridiculam sententiam Livio obtrudere vis, etiam alterum nomen plurali numero est ponendum. La- tet fortasse: si mesimili senatusconsulto; respicitur autem memorabile illud senatusconsultum et populi iussum, quo Camillus ante revocatus est, l. 5, 46, 10. commemoratum.— Ex eodem ge- nere corruptum puto locum I. 28, 10, 16: triginta navibus C. Servilio praebitis. Ita de Gronovii coniectura editur, in optimis libris est: praeditis; et vereor, ut ille v. praebere usus exemplis a Gronovio allatis stabiliatur. Saepe factum est, ut v praetor non plene scriberetur; ita- que hoc loco accidisse crediderim, ut in melioribus libris syllaba prae sequentis vocis literas initiales hauriret, in deterioribus quibusdam, qui traditis habent, illa intercideret. Quapropter Livium scri- psisse putaverim: praetori traditis. Adiectum est v. practori, quod Valerius quoque proconsul nomi- natur.— Neque vero a me impetrare possum, ut credam recte hoc verbum ab Sigonio in L5ü verba üllatum adhuc religiose servari l. 44, 16, 2: ibi et ex aliis locis commeatus a praetore prospectos in hiemem habere. Nam neque praetor commeatus praeparaverat, quod Drak. probavit, neque c. 13, 11, quem locum attulit Ruperti, hoc legitur, neque si prospexisset, Marcius consul ad senatum scripsisset, quod ipsius imperatoris erat, administrasse praetorem; cf. Quintil. 12, 3, 5: nisi forte imperatorem quis idoneum eredit in proeliis quidem strenuum — sed neque delectus agere— neque commeatus prospicere-scientem, add. Liv. 26, 3. Misere laceratum locum codex exhibet, in quo haec leguntur: rem prospectos; quae quomodo emendanda sint haud facile dixeris. Tentabam: redemptos, prospectos; ut duplex commeatuum genus discerneretur. Sed dubito et mihi ipsi diffido. Desperatus est locus 42, 5, 7; in cod. haec habes: iusti creditisolutionem in zannorum pensiones distribujt. Saepe notae literarum x et z confundi notum est, cf. Kreyssig. T. Livii lib. tricesimus p. 327. Fortasse etiam hoc loco ita erratum est, ut legendum sit: in decem annorum.
2*


